{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 2.5-2","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.5-2","ref":"2.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.5-2.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"S. D. Reverende et Clarissime Vir, amice charissime. Ut desiderata omnia magis quam assidue percepta juvant: ita tuae literae, etsi semper mihi gratissimae sunt, tamen multo jucundiores jam fuerunt, postquam ex tanto intervallo redierunt. Utinam vero de Ecclesiis Austriacis laetiora nunciare potuisses. Quibus consuli aliqua ratione, si cum Electoribus et Principibus Augustanam Confessionem amplexis concorditer doceant, et formulam illam, cujus in proximis nundinis editionem frustra expecta vimus, simul retineant: tecum sentio. Verum quid intercessio Electorum de religione plebejis etiam permittenda prodesse ipsis possit, non video. Perinde enim esset, ac si caeteri Principes apud Augustum Saxoniae Electorem intercederent, ut suis civitatibus aliam, quae ab ipso non probaretur, religionem concederet. Mandavi huic tabellario, quem in Austriam mitto, ut te alloqueretur, si forte literas ad amicos dare velles, Literas filio Episcopi Bergensis a patre inscriptas, quaeso, ut tradi ipsi cures. Intelligo enim eum propter pecuniae, qua tamen saepe eget, profusionem a patre revocari. Si quid hic tabellarius tibi aliquid literarum Berlino allatum tradet; quaeso, ut per aurigam, vel alia commoda occasione ad me transmittas. Bene vale. Casparum Nidererum et propter Patris conjunctionem, et tuae inprimis commendationis causa complectar ea fide, quam a me expectas. Convictor D. Lucae, contubernalis M. Godelmanni est. Cal. Nov. 1579. David Chytraeus.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 2.4","label":"APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola III.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.4"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 2.6-2","label":"APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola V.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.6-2"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}