{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 2.50-52","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.50-52","ref":"2.50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.50.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"De fragmentis Epistolarum, qvorum etiam haud pauca penes me latitant, paucissima debebo praelibare. Aliqva qvidem eo usque indagavi, ut quem habuerint scriptorem, sim redditus certior, de nonnullis vero nondum mihi constat. Nolui autem ea perire penitus, qvia qvaedam de argumentis loqvuntur scitu longissime dignioribus qvam qvae integrae adhuc tradunt Epistolae. Videbo igitur, ut neqve hae negligantur reliqviae, sed facto cum sedulitate delectu potiora prodeant imposterum. Initium emittendorum fragmentorum vel nunc statim fieri debebit, cum aliqvae Epistolarum B. Proavi, quae doctorum sistuntur conspectui, non nisi mutilae et mancae ad me pervenerint, amoebearum aliqvibus, quae ad scribendum Optimum Virum excitarunt, exstantibus plane integris. Offeram autem vel hac sola de caussa cum Epistolis integris particulas, ne penes lectorem ulla de fide mea, cujus sane tam prodigus non sum, superesse qveat dubitatio. Absit enim, ut qvicqvam, qvod pluribus prodesse potest, vel invideam vel fide minus bona et integra ad alios transmittam, qvippe qvi nihil magis qvam fidem aut dubiam aut violatam in alienis scriptis observatam dudum odi ac tantum non abominor. Potest enim fides Editoris tota vacillare, si in uno alterove falsus fuerit deprehensus vel fallens. Ac licet aliquando in editore nulla haereat culpa, scriptum tamen, si acutius cernentes lectores talia notaverint, fide excidit. Dabo hujus rei exemplum prorsus illustre. Ante annos aliqvot Affinis meus Dn. Lic. Lutherus, cujus memineram supra, autographa binarum Epistolarum e Comitiis Augustanis 1530. ad Martinum Lutherum a Philippo Melanchthone scriptorum mecum communicavit. Ea cum illis ipsis Epistolis a Caspare Peucero Anno 1570. lib. 1. pag. 4. seqq. et pag. 15. seqq. jam tum editis sollicte contuli et in codicibus typis impressis non paucas ab autographis discrepantias observavi. Nolo eqvidem hanc solam ob caussam Peuceri fidem vocare in dubium, illud tamen inde videtur posse evinci, Peucerum non semperad manus habuisse ipsa autographa, cum volumina Epistolarum Melanchthonianarum ederet, sed vel plerasque vel plurimas ex apographis fide non satis dignis descriptas dedisse, adeoque fidem illarum esse incertam ac lubricam. Ut diversitates aurographorum et apo graphorum, quod ad modo indicatas Epistolas binas attinet, lectori pio et curioso pateant, eas juxta paginatum ordinem recensebo. Pag. 4. lin. 21. edit. Peucer. legitur: optatissime nobis afferuntur, in autographo vero: optatissimae afferuntur nobis. lin. 22. P. est nobis A. nobisest. lin. 24. P. ad te dedimus A. dedimus ad te. lin. 26. P. tradi A. sibi tradi. pag. 5 lin. 6. P. varient A. variant. lin. II. P. Cochlaeum. A. Cochleum lin.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 2.49","label":"Lectori pio et benevolo Salutem et officia serio precatur in Domino Polycarpus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.49"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 2.53-55","label":"2.53 to 2.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.53"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}