{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 2.52","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.52","ref":"2.52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.52.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Omnia fausta precor de cordis simplicis Imo non renuente Deo. REverende, Clarissime, Doctissime Domine Doctor, frater in Domino perchare, oculitus observande: Illustrissima Ducissa Lignicensis dedit ad me literas, quae testantur, tempus calamitatum Silesiorum prae foribus esse. Magna et atrocia sunt Silesiorum peccata, magna quoque est eorum ingratitudo et oblivio beneficiorum, quae per Evangelium acceperunt, quorum non postrema est defectio a doctrina, quam hactenus publice professi sunt, poenas sequi necesse est; Meo certe judicio Deus iratus, toties provocatus, brevi suam justissimam iram vel indignationem super totam Silesiam effundet, ut meruit Silesia, puniet, poenas suis abominandis blasphemiis Calvinianis, sceleribusque dignas in eam derivabit, Exempla justi sui judicii statuet in illam, supplicia suarum actionum ponet super illam. Calvino addicti brevi experientur suoque magno malo discent, quod Deus sit ultor Calvinianarum blasphemiarum, suae Majestatis, Veritatis, Omnipotentiae, sui verbi et omnium Sacramentorum, Ministrorumque verbi etc. sit vindex severus, quodque Divus Lutherus vere fuerit ultimus Helias, et Germanorum Propheta excellens. Silesiorum peccata in Divum Hunnium Divumque Gesnerum, ut de me indigno interim nihil dicam et scribam, commissa non abibunt impune. Ubi impoenitentes Clementiae Dei aditum intercludunt, severitatis divinae experimenta capere coguntur, longa Dei clementia saepe laesa tandem in furorem vertitur justum. Deus (meum est judicium de maxima parte Germaniae) tunc maxime accelerat infortunium, quando peccatores sunt securissimi, Silesiorum securitas est magna, periodus Silesiae adest quoque. Calamitas nulla sola. Calamitas Silesiae calamitatem excipiet, infelicitas infelicitatem trudet, meliora non sequentur, quia longissime abest Silesia a verâ poenitentia, peccata, blasphemias, errores, et furores non agnoscunt Silesii, sed defendunt. Actum est de maxima parte Silesiae, ilicet, peribunt hi. Deus misereatur piorum paucorum et inprimis a pientissima Ducissa, Duceque Carolo, impendentia mala a finibusque illorum clementer avertat, semenque sanctum sibi reservet! Amen. Haec paucis ad R. T. D. scribere volui. Ut pientissimae Principissae R. T. D. a consiliis sit, anxie petit, idem et ego peto humiliter. Valeat R. D. T. terque quaterque valeat. Dabantur Dohnae 4. die Octobr. Anno 1607. Reverendae Tuae Dignitatis addictiss. Nicolaus Blumius.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 2.51","label":"APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola IX.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.51"},"next":null,"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}