{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 31.4-5","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 31.4-5","ref":"31.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/31.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/31.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/31.4.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Cum tamen omnino fateri cogamur nos turpiter et misere Lutheri Doctrinam partim corrumpendo, partim negligendo, errasse, nisi et peccatum peccato addere, et contra Dei beneficium, qvo nos in viam reducere conatur, ingrati esse velimus. Deus igitur clementer nobis largiatur, ut ista agnoscamus, atque in meliorem viam serio cordis affectu redire cupiamus. Elector noster Celsissimus jam Torgae agit conventum provincialem, in qvo ex universa provincia selectioribus proposuit l. Concordiae Formulam, qvo et ipsi novisse possint, qvid hactenus in religionis negotio ab J. C. et aliis piissimis Principibus per Theologos suos sit tractatum et qvousqve res perducta, neqve ipsi ulterius conqveri possint, se omnibus insciis ista ab uno homine eoqve peregrino tractari. Deinde vero cum non sufficiat concordiam aliquam piam inter Ecclesiae ministros iniisse: Sed insuper opus sit, ut de mediis cogitetur, qvibus eadem conservari, et ad posteritatem propagari possit, statuit Elector se inposterum singulis annibinas visitationes tum scholarum urbicarum, illustrium et Academicarum, tum singularum ecclesiarum instituere velle, qvibus in doctrinam, vitam et mores, debita tamen moderatione, inqviratur. Qvarum utramque excipiet synodus, in qva defectus et naevi in visitationibus deprehensi examinabuntur, et qva ratione corrigendi sint deliberabitur. Quodcunque vero in synodis decretum fuerit, id vel Consistoriis vel Praefectis vel Superintendentibus expediendum committetur. Atqve num illi in executione seduli ac diligentes fuerint, in proxime seqventi visitatione investigabitur. Porro qvia hactenus proximi qviqve prout occurrerint, coeco potius affectu quam sano judicio cum magno ecclesiarum et scholarum detrimento ad conditiones promoti sunt, ideo Elector stipendiariorum numerum in utraque Academia ad 150 augebit, eosque in religionis studio educari curabit, ut ita legitime prius instituantur et probentur, antequam ad Ecclesiae ministeria admittantur. Haec fere suntcapita propositionis. Dedeclaratione delectorum nondum mihi constat, dies autem docebit. Faxit Deus Opt. Max. ut felicem exitum sortiantur. Porro apud nos rumor, et ut speramus vanus spargitur, Ducem Julium ab Aug. Conf. ad papatum rursus defecisse. Qvi rumor ut sit confectus, Deum ardenter precor. Vix enim qvicqvam novi, quod hoc tempore adversarios nostros magis animare posset, ut igitur hoc metu liberer, A. T. gratissimum mihi fecerit, si ea de re me certiorem facere dignetur. Vicissim etc.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 31.1-3","label":"31.1 to 31.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/31.1"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 31.6-8","label":"31.6 to 31.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/31.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/31.6"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}