{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 4.49-50","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 4.49-50","ref":"4.49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.49.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Hoc enim dono egregie prae multis aliis divinitus ornatum esse, ipsi testes esse possumus. Cum ergo Tubingam reversus disputando, sacra cursim legendo, Professoribus omnibus et in accuratiore examine praeclare nobis satisfecisset, in Doctorem Theologum XVII Calend. Augusti promotus est. An haec fide publica comprobata Virum arrogantiae plenum et auri siti impie flagrantem arguunt? Sed accedendum est ad ea, qvae narrationibus Arnoldinis sunt propiora. Cum de Polycarpo potissimum Wittebergam vocando ex Austria constans omnium Ordinum Saxoniae Electoralis esse sententia, idemque Christianissimus Elector Augustus vellet, publicis et solennibus Electoris ipsius literis ad subeunda Professoris, Pastoris, et Superintendentis in alma Wittebergensi, per obitum Casparis Eberhardi vacantia, munia accersebatur. Is vero lectis, literis loci et muneris insolentia perterritus, omnem qvaerebat modum, qvaerebat latebras, qvaerebat patronos, qvaerebat procrastinationem: jam juvenilem aetatem, jam virium infirmitatem, jam alia praetendebat, qvo sub aliqvo honestatis titulo ac prae textu oblatam dignitatem renueret. Sed qvanto magis repugnabat, tanto magis in se studia et voluntates omnium connitabat, et merebatur negando, qvod esse nolebat assentiendo: eoqve judicabatur dignior, qvo ipse se censebat indigniorem, verba sunt Leonhardi Hutteri laudat. funebr. B. Lyseri pag. 18 seq. Vera autem scripsisse Hutterum vel inde liqvet, qvod B. Polycarpus, morem tandem. gerens vocanti Electori, praesertim cum Beneficentissimus B. Viri Nutritor et Dominus, Dn. Ludovicus, Dux Würtenbergicus, idipsum serio imperaret, ampla illa stipendia, qvibus ante eum Caspar Eberhardus meruerat, licet ea jussu Electoris offerrentur integra, noluerit sub initium laborum suorum accipere, sed longe parciora ac minora sibi tribui voluerit, dum Elector exploratum haberet, num officio valeret ex voto Domini sui et Procerum praeesse: Eadem de causa non nisi ad biennium operas suas Electori et ejus Academiae addixit, ratum habente hoc Viri consilium Dn. de Puchaimb, et interea Ecclesiae Göllerdorpiensi aliunde pie prospiciente, nihilqve in optatis habente amplius, qvam ut post illud biennii spatium sibi et suis Polycarpus redderetur. Ast cum nondum exactis in Saxonia annis binis labores Polycarpi universi et singuli Electori, Ordinibus, Academiae, civitati, Ecclesiis, totius praesertim Circuli Electoralis, plane probarentur, confirmatus in officiis demandatis augmenta illa stipendii lucrabatur, de quibus epistola ad Marbachium, quam Arnoldus intempestive allegat, loquitur.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 4.46-48","label":"4.46 to 4.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.46"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 4.51","label":"Veritatis ac Sanctitatis sinceris amatoribus salutem et omnigenam benedictionem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.51"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}