{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 4.80-82","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 4.80-82","ref":"4.80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.80.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":426,"text":"Eqvidem enim nec Ecclesiam, nec Scholam Wittebergensem turbabo; et locutus in haec verba abiit. Cum vero abeunti Polycarpo Huberus denuo objiceret: Tu D. Polycarpe, et adhuc unus estis causae omnis contentionis et discordiae; haec pervicacia in accusando et pertinacia in propugnando errore B. Proavum commovit tandem, ut discedens fraternitatem ulteriorem denegaret. Illa ipsa autem vespera conscius improbe dictorum adversus Polycarpum Theologos reliquos Hunnium et Gesnerum rogavit, ut penes D. Polycarpum intercederent pro se, ne fraternitatem omnem sibi negaret, sed indignationem adversus se conceptam exueret. Polycarpus Collegis amice respondit, se quidem per importunas et falsas Huberi accusationes valde fuisse commotum, nihil autem irae vel indignationis iniqvae se contra eum gerere. De fraternitate pronunciavit, se eam non statim rursus posse promittere, cum intelligat omne propositum Huberi eo tendere ut et Confessionem orthodoxam et statum sic satis tranqvilum et commodum Academiae illius evertat, aut plane invertat. Qvod si autem posthac intermiserit utrumqve et erroneas locutiones ac opiniones vel abjecerit, vel rectius explicaverit, ratione fraternitatis eum vicissim se velle demonstrare, ut nec Huberus, nec alius qvisqvam habiturus sit, qvod in se reprehendat. Hoc responso Polycarpi a D. Gesnero illa ipsa vespera accepto Huberus ab Arnoldo prolata verba enunciavit, et ut calamo a Gesnero exciperentur voluit. Uter autem Theologorum in toto hoc negotio se pii et pacis vere amantis Ecclesiae atqve Academiae Doctoris titulo ostenderit digniorem, an Polycarpus, an vero Huberus, ipsa rerum gestarum series satis superqve edocet. Vix Arnoldus feret aequior, et fratris loco habebit, si quis eum turbarum in Ecclesia motarum vocitaverit facem et tubam, licet scripta ejus turbulenta in omnium manibus sint et conspectibus. Cur igitur ferre debebat B. Polycarpus et fratrem agnoscere, qvi nihil fraterni amoris et animi prae se ferebat, ac temere accusando nullius perturbationis reum intime affligebat, ac perturbabat? Ast quia talis est in oculis et animo Arnoldi Polycarpus, qvi obzelum pro veritate et pietate culpari debebat, alia de eo absonum fuerat proferre, quam quae arguendi argumentum videbantur suppeditatura. Non autem sufficiebat Arnoldo, hoc unum B. Polycarpo in causa Huberiana objicere crimen. Adjicere oportebat plura, adversus B. Proavum meum pugnantia, qvae tamen evanescum sola scilicet Huberi autoritate nitentia. Dicit nimirum, D. Leyser habe Huberum in der Conserentz einen Haereticum gescholten. Falsissimam autem etiam hanc esse relationem Acta publica demonstrant. Obmoverat Huberus in noviter instituto Colloqvio Theologorum Polycarpo fraternitatis abnegationem. Responderat Polycarpus, qvi prudenter admodum omnem colloquendi partem hactenus Collegis suis reliquerat, ne novae exorirentur dissensiones, de eo nunc nihil esse dicendum, cum Collegae plura in hanc sententiam dicendi et animi sui sensa dextre interpretandi provinciam sibi passi sint imponi Et qvia qviescere nolebat Huberus, B.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 4.77-79","label":"4.77 to 4.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.77"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 4.83-85","label":"4.83 to 4.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/4.83"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}