{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 5.4-9","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 5.4-9","ref":"5.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/5.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/5.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/5.4.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"In caeteris causis etiam haec fuit, quod Illustrissimus Princeps et Comes Mumpelgartensis, Domini mei clementissimi, scripserunt ad Helveticas civitates atque condictum a Bernensibus conventum iterum urserunt, nullum autem perlatum est responsum. A nundinis (sicut etiam titulus electus Catalogo promittit) illico excudetur, et reliquae etiam qvaedam expeditiunculae meae adversus hostes nostros. DEUS aspiret vim, ut penetrent et operentur. Ut videas autem, R. Domine Doctor, quid Consul ille Bernensis scripserit de libro adversariorum, literarum ipsius copiam mittere volui. Plures etiam ad me scripsit literus ejusdem ponderis. In hoc sum, ut literae istae edantur et ejus voluntatem ea de causa requisivi, sic respondit, ut satis constet, non modo non reluctari, sed etiam haec quae scripsit ex Senatus Consulto ad me scripta esse. Qvod Bernenses mei videntur lentius ulcisci facinus Theologorum, neminem turbet: huic enim negotio tota innexa est religio, et Helveticum foedus … (ut fit) aliqvid sollicitudinis affert. Exporrecta autem cum sit tota patria mea ad responsionem et confutationem meam, videbimus laetum eventum. Ipsum dico, et me non ramen fallit, Satanam obluctatum viis Domini magnis viribus. Vincet autem Perruptor et gloriosum faciet nomen fuum. Vos pias vostras reddite preces in subsidium. E Saxonia varia huc perferuntur. Rogo Dominum Doctorem, ne gravetur Ecclesiae illius statum mihi perscribere: et si laeta perferuntur, possunt illa Ecclesiae Christi in patria in salutare elocare foenus. Cupio R. R. D. D. Symmistis tuis ex me officiose salutem dici. Vale in Christo JEsu. Rogo etiam, ut adjunctae literae mittantur R. D. D. Mylio, qvem audio Wittebergae esse. Derendingae 1592. 10. Martii. R. T. D. Observantissimus Samuel Huberus. Nolo de hac Huberi Epistola epicrisin addere. Qvam vanus autem fuerit vates, ipsa rerum et temporum series ostendit. Lutheranos enim paulo post inter Helvetios non amplius esse inventos qvis inficiabitur? Seqvetur autem citra epicrisin","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 5.1-3","label":"5.1 to 5.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/5.1"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 6","label":"Epistola Huberi II. Salutem et pacem a Christo JEsu!","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/6"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}