{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 56.7-9","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 56.7-9","ref":"56.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/56.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/56.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/56.7.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Itaqve hae duae phrases natura humana et forma servi non penitus idem sunt, cum haec subjectum cum qvalitate complectatur, illa subjectum nudum significet. Maluit autem Paulus hoc vocabulo qvam illo uti, qvo utrumqve exprimeret. Voluit enim innuere, potuisse Christum etiam in assumta natura divina esse et forma Dei uti: verum noluisse, sed non tantum naturam hominis sed et servilem formam assumsisse, adeo, ut si qvando etiam in statu humiliationis divinam suam gloriam exereret, ea tamen non in terrorem hominum uteretur, sed iis communi utilitati serviret. Id qvod in omnibus miraculis factum esse scimus. Et hactenus qvidem exinanitio … respicit. 2. Similis factus hommibus. Est alter gradus exinanitionis, qvo assumta humana natura … , qvae jam in unione totius divinitatis personaliter particeps facta erat, divinam potentiam et majestatem occultavit et per omnia (excepto peccato, scilicet proprio, non alieno seu imputato,) nobis hominibus similis factus est, non aliter ac si prorsus nihil accepisset, in tantum, ut a reliqvis Adae filiis non internosceretur. Et hic exinanitionis gradus (sicut et reliqvi) Christo secundum humanam naturam adscribitur. Sic enim Cyrillus lib 10. in Johann. cap. 9. Exinanitum Filium secundum humanitatem fuisse, dicimus. 3. Tertius exinanitionis gradus: habitu inventus ut homo. Etenim qvoad dona gratuita et qvalitates finitas, qvibus humanitas Christi formaliter et habitu aliter (ut vocant) prae caeteris hominibus omnibus donata est, Christus etiam per aetatis gradus voluntarie crevit, non … sed revera, ut alii homines. Cum enim ab initio incarnationis plenus sapientia, robore et gratia esse potuisset, proficiebat tamen ut caeteri homines Luc. 2. 40. qvia nimirum se exinanivit. 4. Qvartus exinanitionis gradus: factus obediens usqve ad mortem. Assumsit enim Christus homo infirmitates qvoqve et defectus humanos, corporis et animae, sed absqve peccato proprio. Etenim esuriebat, sitiebat, tristitia afficiebatur, defatigabatur, deniqve moriebatur: non qvidem necessitate conditionis sed voluntate mi erationis, ut Veteres locuti sunt. His enim omnibus, licet homo fuerit, carere potuisset, si voluisset, qvia sanctus homo fuit.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 56.4-6","label":"56.4 to 56.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/56.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/56.4"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 56.10-12","label":"56.10 to 56.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/56.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/56.10"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}