{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 57.1-3","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 57.1-3","ref":"57.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/57.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/57.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/57.1.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":380,"text":"Sin Domino. Generose Domine, licet videam, nos colloqvendo facilius nos expedire posse qvam conscribendo, tamen ut promissioni meae satisfaciam, hac Epistola paucis ad ea, quae adhuc inter nos in disqvisitionem venire posse videntur, respondere conabor. Anteqvam autem ad 4 illa capita, qvae G. T. proposuit, accedam, libet ejusdem exemplo de statu negotii qvaedam praemittere. Et 1. quidem scribit G. T. sibi occasionem qverendi a. D. Jacobo datam, qvi in Colloqvio Mompelgartensi affirmavit, idem esse, si locus ille (Phil. 2.) de divina natura ante assumtionem humanae vel de humana natura astumta intelligatur. Hic haereo et dubito, ubinam D. Jacobus id affirmaverit, cum Ego illa verba nuspiam in Colloqvio praedicto inveniam: optarim igitur illa mihi monstrari. Nam quae Ego hactenus semper spectavi pag 96. longe diversam continent sententiam. Et textus ipse per se innuit, Paulum loqvi de Christo seu de … incarnato: ita ut seorsim ad alteram tantum trahi non possit. 2. G. T. hanc suam qvaestionem fuisse affirmat: An performam Dei ipsa Dei natura, an vero humanitas in unionem assumta sit intelligenda? Et: An per formam servi ipsa humana natura, an vero conditio tantum humanae naturae sit significata? Diserte ergo respondeo, per formam Dei neminem (quod Ego sciam) humanitatem assumtam intelligere, et si quis intelligat, illum errare assero. Sed nec essentiam Dei nudam me intelligere, verum suis qvalitatibus seu Majestate ornatam et vestitam nuper in secunda Epistola professus sum. Qvam Majestatem assero non esse formas qvasdam accidentales humanae naturae, sicuti in secundo capite Epistolae G. T. explicat, sed ipsam essentialem Dei Majestatem, qvae sese per virtutes Deo proprias et opera exserit. Hanc Majestatem Christus homo ita possedit, ut secundum divinitatem eam essentialiter, secundum humanitatem autem ex gratia unionis haberet, atqve sic propter unionem Christum hominem etiam in forma Dei fuisse, hoc est, se ut Deum exhibere potuisse sentio, veruntamen in statu exinanitionis ea forma non usus est, sed ad tempus ab ejus usurpatione abstinuit. De servi forma etiam respondeo, per eam neminem recte tantum conditionem humanae naturae accipere posse: siqvidem servilis hic habitus absqve subjecto esse non potest: sed tamen simpliciter tantum humanam naturam per eandem intelligere velle absqve illa conditione servili, qvam Christus in statu exinanitionis in humana natura gessit, Paulino loco minus congruit. Qvod si igitur jam vel tandem qvaestionis statum recte assecutus sum, qvem hactenus non observasse videor G.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 56.16","label":"Fragmentum Epistolae ad Andream Dudithium f. de Horebowicza.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/56.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/56.16"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 57.4-6","label":"57.4 to 57.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/57.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/57.4"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}