{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 57.12-14","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 57.12-14","ref":"57.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/57.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/57.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/57.12.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"Nam qvod in proxima Epistola scripsi … raro id significare, inde factum, qvia respexi ad Aristotelem, qvi lib. 1. … vocabulo … pro forma essentiali utitur, qvem tamen abusum potius esse non tantum et ab Ecclesia Dei peregrinum, sed etiam a proprietate vocis alienum esse dixerim. Itaqve subsistit meum argumentum. Sed dicit G. T. Qvid autem opus est, in oculos … Dei, de qva Paulus hic agit, incurrere? Qvasi vero Paulus de Christo aliter hic agat qvam qvalis fuit tunc in conversatione inter homines, ubi certe omnia ipsius dicta et facta, tam qvae servilem conditionem, qvam qvae divinam Majestatem ipsius demonstrabant, omnium oculis exposita fuerunt. Itaqve non tam facili momento depelli me patior ab illa sententia, qva per formae vocabula Paulum non tantum naturas sed potius earum effecta et qvalitates denotare arbitror. De servi forma video nos convenire, praeterqvam qvod G. T. hic repetit, me antea sensisse, per eam servilem conditionem tantum absqve humana natura intelligendam. Illas exclusivas particulas qvando et ubi Ego posuerim, audire aveo. Neqve enim unqvam in ea sententia me fuisse scio, Reliqva desunt.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 57.9-11","label":"57.9 to 57.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/57.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/57.9"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 58","label":"Fragmentum Epistolae ad Principem qvendam N. N.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/58"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}