{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 59.16-18","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 59.16-18","ref":"59.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/59.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/59.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/59.16.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Deinde animadverti apud plurimos praeposteram qvandam studiorum rationem, qvâ multi neglecta et contempta salutis doctrina et spreto Evangelicae veritatis studiose in juventute totos ad ambitiosam Philosophiam convertunt. Atqve sic optimam aetatis partem in iis studiis exigunt, ex qvibus ad communem vitam parum; ad veram autem beatitudinem nihil utilitatis afferunt. Ab hoc praepostero studio ut aliqvos revocem, demonstraui inutilem esse omnem laborem, qvem Philosophiae impendunt, nisi ejus faculratis, in qva vitam omnem transigere decreverunt, studium cum Philosophia sedulo conjungant. In eo autem adeo me non peccasse scio, ut Patrum authoritate me facile tueri possim. Augustinus certe lib. 4. de Trin. in Prooemio sic ait: Laudabilior est animus, cui nota est infirm itas sua, qvam qvi eâ non perspecta vias syderum scrutatur, moenia mundi inqvirit, fundamenta terrarum, fastigia coelorum. Et Lactantius Lib. 3. cap. 8. ita scribit: Qvae beatitudo erit mihi proposita, si scivero, unde Nilus orsatur, vel qvicqvid Physici de coelo delirant? Qvid, qvod earum rerum non est scientia, sed opinio, qvae pro, ingeniis varia est. Ex qvibus omnibus manifestum est, me Philosophia; studium nullo modo rejicire. Qvis enim rerum humanarum usqve adeo ignarus est, ut ignoret maximas istius studii in communi vita utilitates. Ut enim qvam plurimas alias taceam, haec certe non vulgaris est, qvod Philosophiae intelligentes multos Scripturae S. locos, qvi hominibus istarum rerum ignaris sunt non tantum obscuri, sed etiam inaccessi et impervestigabiles, ipsi facile et dilucide explicant. Ideoqve omnibus Christianis Theologis, Aristotelis Philosophiam si non per omnia perspectam, vel saltem non prorsus incognitam esse optarim: dum modo eadem contrafidei analogiam non abutantur. Reliqva desunt.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 59.13-15","label":"59.13 to 59.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/59.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/59.13"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.1-2","label":"Ad Theodosium Fabricium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.1-2"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}