{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 7.1-3","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 7.1-3","ref":"7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/7.1.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"STudiosi isti, Reverende et Clarissime Vir, Collega honorande, a me petiverunt testimonium vitae et studiorum, qvo per autoritatem tuam apud matronam Nobilissimam, cujus sustentantur sumtu, sese in bene collocatis sumtibus approbare qveant. Cum vero cum nullo horum hactenus peculiarem aliquam contraxerim consvetudinem, arbitrabar officii esse, et ad testimonii certitudinem apprime necessarium, ut suam mihi diligentiam scriptis coram demonstrarent. Attulit itaqve Martinus Kraut Schinbekensis sua, qvae ex praeceptorum ore excepit, ex qvibus facile judicare potui, sedulum et industrium esse. Nec non mores qvoqve iisdem qvadrare videntur studiis, cum sedulitas tanta esse non posset in freqventandis lectionibus, si vitae indulgeret libidini. Gallus Schmegelius Bricensis multa etiam attulit, qvae diligentiam ipsius satis probarunt. Nicolaus Meisenius Brobachiensis non qvidem habebat multitudinem annotatorum; excusavit autem se propter adversam valetudinem: cui etiam excusationi facile fidem adhibere potui, cum candorem ejus aliis in testimoniis aperte invenerim. Johannera Velium Einbeccensem Saxonem monui, ut diligentius visitet lectiones et porro afferat annotata sua. Petiit a me, ut excusarem eum hoc nomine, si non veniat Brunsvigam, qvod interesse velit privatis nostris disputationibus. Hunc ubi veneris officii admonere et gravius, et diligentius poteris. Hi numero qvatuor sunt, qvi petiverant a me testimonium, hoc eo modo exhibui, qvo de diligentia ipsorum pro virili aliqvid investigare potui. Reverendus Doctor Hunnius heri rediit ex Silesia DEI beneficio incolumis, nondum autem eum convenire potui, qvia sero advenit, atqve haec primo diluculo. Apud nos omnia eo sunt loco, ut tandem necesse sic nos congregari, nondum enim is mortuus est, qvi Ecclesiam hanc et Scholam multis abhinc afflixit annis. M. Grunius mortuus est: M. Thodenus alio se confert: D. Hertenbach subrogatus est in locum D. Salomonis, Haec vacantia loca ut idoneis et sincerae doctrinae ex professo addictis occupentur Viris necesse est, aut Philippicorum denuo dolis et sannis subjecti erimus. Cum proxime consultatum esset de subrogandis successoribus, hoc (licet difficulter) obtinere potui, ut ad adventum tum, D. Hunnii, tum reliqvorum Collegarum praesertim tuum differretur omnis deliberatio. Si Viri sumus, si Theologi, et qvidam Vestrum molitiones Calvinistarum non sine gravi experti sunt damno, diligenter hic aciem intendemus consiliorum, ne irrepat, qvem prius, qvam damnum daret, facilc excludere poteramus. Bis sumus perditi, et merito perdendi, si hoc opportuno rerum agendarum tempore in custodiis et vigiliis segnes sumus, neqve sine magna poena DEus omnem Ecclesiae calamitatem a nostro tergo reposceret.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 6","label":"Epistola Huberi II. Salutem et pacem a Christo JEsu!","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/6"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 7.4-5","label":"7.4 to 7.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/7.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/7.4"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}