{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina. Vol. 1 269","citation":"Pontano, Carmina. Vol. 1 269","ref":"269","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/269","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/269.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"Carmina. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1","urn":null},"verse":true,"words":358,"text":"H inc quoque securus per regna aliena recursat,\nE tmadidus pennis sitienteis irrigat Aphros.\nH oc quoque frigidior, quòd per decliuia labens\nO bijcibus nullis cursus agit ipse secundos.\nVere etiam regnare uolunt, quo tempore primum\nO ptatae crescunt luces, & lubricus annus\nC onuertit terga, atque hyemem post egit iniquam.\nTum liquefacta mouens terrarum claustra, caminos\nS ol aperit laxos, uoluitque per aëra fumum.\nH ic somno excitus, commotisque impiger alis,\nL inquit Hyperboreos decliui tramite montes.\nQuin ubi Sol propior maiora incendia mouit,\nF lagranteisque impegit equos per uiscera Cancri,\nQuum nebulosa cauis fumat Germania campis,\nAc multus uapor ad superas sese extulit auras,\nQuemque frigida uis Boreae comes addita cogit,\nI lla etiam de parte graueis incumbere nimbos\nernere erit, fusisque augescere nubibus amnes,\nI n medijsque natare etiam feruoribus agros.\nH oc etiam e coelo, ac semper radiantibus Arctis,\nE tgelidae incumbunt aurae, ac uehementior urget\nV entorum uis, finitimis regionibus acta.\nVENTOS QVOSDAM PROuinciales esse. Omnis in aduersos uentus non peruenit axes, E t quidam certo sedem posuere recessu. C ircion Hispanas fama est regnare per urbes, Et pecoristrages meditantem, & praelia nautis, Non alpes hunc Aeniae, non frigida norunt P angaea, aut nimbis nunquam non turbidus Haemus, V ix fessum Entellae excipiunt, cauaque ostia Macrae.\nS entit uicinum solem Nabatheius Eurus,\nA renteisque impellit equos comitante calore.\nD iuersum Zephyri spirant Aquilone propinquo,\nE t Solem fessum excipiunt, altoque cadentem.\nF rigidus hinc, pluuiusque uigor. Sed turbidus Auster\nI pse agit undanteis nimborum in praelia turmas,\nD ux ipse pluuiarum, & longè maximus autor.\nE ductos nanque immensum regione perusta,\nD ensorum fluctus longinqua ab sede uaporum\nI nuoluit, raptatque agitans, qui deinde soluti\nF undunt praecipites abruptis nubibus imbres,\nD iluuioque unà absorbent pecudesque, uirosque.\nT antum Auster discussa furens per nubila saeuit.\nCVR VENTI OBLIqui ferantur.\nCur autem, quando huc toties discurset, & illuc\nS piritus hic, uarios agitans sine lege tumultus,\nCur non & superas pennis petit improbus arces:\nO mnis in aërias quicunque elabitur oras\nH alitus, immisto paulatim educitur igni.\nQ ui postquam gelidam summo capite attigit arcem,\nS ensit & aduersi contraria frigoris arma,\nI llicet ipse pedem retro fert, pondere & ipso,","prev":{"citation":"Carmina. Vol. 1 268","label":"ADE VENTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/268"},"next":{"citation":"Carmina. Vol. 1 271","label":"ADE VENTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/271"},"credit":{"text":"Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}