{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina. Vol. 1 433","citation":"Pontano, Carmina. Vol. 1 433","ref":"433","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/433","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/433.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"Carmina. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Sed tamen huic Helenae quid nisi forma fuit? Quum tibi praesertim sint doctae Palladis artes, Sit comes ex omni gratia parte tibi. dde, quòd & fastus semper contemnis iniquos: Tyndaridum tota est dicta superba domus. V idi ego te in primi spatiantem limine templi. Ille locus nostri uulneris autor erat. tuidi, & perij, gelidoque in pectore dixi: Non haec templa mihi, templa salutis erunt. gnibus urebar tacitis, ut Vesuuia rupes, Vndaque in Oëtis Thermopylea iugis. N on tamen audebam tacitos aperire dolores. Ingenium metuens casta puella tuum. D onec qui teneris pertentat corda puellis Vulnera nostra tibi caeca retexit amor. ecit, & optares communeis pascere flammas, Iniecitque tibi mutua uincla Venus. Nam neque Abidei iunenis, Sestaeque puellae, Aut in amore alio tanta reperta fides. Milanion nostros nequeat sufferre labores, Hyleam quamuis senserit ille manum. N on labor huic fuerat uarios contemnere amores, Vna sed lasidi cura placere suae. At mea quum multis placuisset forma puellis, Huic uni, dixi, noster inhaeret amor. T u quoque ne formae quicquam iam deesset honcstae, Mansisti in nostra Laodomia fide. llius absentem retinebat Troia maritum, Trota cinis misero Protesilae tibi. I nterea uultus illi referebat amatos Cerea formati dulcis imago uiri. H uic & blanditias, huic & dilecta ferebat Oscula, cognati haec pars erat aequa tori. H anc etiam noctes thalamo complexa fouebat. Tantus in absenti coniuge saeuit amor. tfrustra miseri pulsabant limina amantes, Floridaque obductis serta dabant foribus. icque diu uiduo permansit fida cubili, Hinc etiam cineres ingemitura uiri. H oc castam decuit, sic expectare decebat: Virginis haec fuerant conscia signa bonae. T unc mea felices implebant carbasa uenti: Vnus eram de quo diceret omnis amans. psi ridebat coelum mihi, & ipsa fauorem","prev":{"citation":"Carmina. Vol. 1 430","label":"HYMNVS IN NOCTEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/430","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/430"},"next":{"citation":"Carmina. Vol. 1 434","label":"HYMNVS IN NOCTEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/434","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/434"},"credit":{"text":"Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}