{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina. Vol. 1 571-2","citation":"Pontano, Carmina. Vol. 1 571-2","ref":"571-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/571-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/571-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/571-2.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"Carmina. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"TVMVLVS ERRICI PVDE rici, Equitis Neapolitani. Quid satis huic hospes cineri feliciter optes, Cui fuit ex omni parte probata fides? C ognatis patriaeque bonus: uir commodus agris, Vtilis & bellis, parque domi atque foris. D etractum Errico nihil est sub iudice morum, Quo merito iactat se Puderica domus. D ic igitur pia uerba: simul cum thure sacerdos Da nardum: huic tumulo dicere non sat Aue est. TVMVLVS FORTVNATI. Ipse in tumulo loquitur. Non amplae mihi diuitiae, non regna fuere, Sed modicus census, sed sine labe toga. N ec mihi regales epulae, sed uictus honestus, Mensaque communis, resque modesta domi. C ultus ager, sine lite domus, sine sorde supellex Parca quidem coniunx, sed sine prole fuit. H inc fortunato nomen fecere, quòd essem Contentus modicis, simplicibusque bonis. orte sua laetus quisquis fuit, ille beati Fert nomen: felix, nomen inane puto. TVMVLVS ANGELI GENTIcori, iuuenis bene eruditi. Nec Musis non charus eras: tibi carmina Musae Aoniae & dederant fila mouere lyrae, Et dederant linguae cultum, & praecepta loquendi Genticore, atque artes posse docere bonas: N ec tibi non aderant Charites, non fautor Apollo Angele, eras docti pars uel honesta chori. S ed tibi nil Musae comites, nil fautor Apollo Profuit, aut Charitum quae tibi iuncta cohors. mnia mors superat: fatum secum omnia claudit. Non tamen hoc nostras finit amicitias. TVMVLVS IAOMOTI, FORTISSI mi iuuenis ac formosißimi. Dum ruit incautus stratum Iaomotus in hostem Occubat, & uicti uictor ab ense cadit. E xtinctum fleuere duces, tristesque manipli, Castraque magnanimi funere moesta uiri. I ndulsit iuueni lacrymas rex mitis, & illum Ornauit moestis funeris exequijs. Mouit amans fletum uirgo, mouere puellae, Forma quidem lacrymis digna erat illa nouis. E latus misero est urbis moerore: tulitque Hanc laudem, quòd non liquerit ipse patrem.","prev":{"citation":"Carmina. Vol. 1 571","label":"TVMVLVS LAVRENTII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/571","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/571"},"next":{"citation":"Carmina. Vol. 1 573","label":"TVMVLVS PERINELLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/573","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/573"},"credit":{"text":"Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}