{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina. Vol. 1 603","citation":"Pontano, Carmina. Vol. 1 603","ref":"603","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/603","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/603","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/603.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"Carmina. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"pse error mihi poena, uiros quòd tempore in uno Et colui una duos, extuli & una duos. De me igitur seruare fidem, ac retinere pudorem, Atque unum de me discite inire torum. N omen erat mihi Pura, heu quòd nec pura, nec insons Vixi: nunc uitae crimina morte luo. TVMVLVS VERONILLAE PVellae. Ipsa loquitur. alua tibi sit ut urna precor, quae ad flumina pergis, Tu uero ut mihi sit urna precare leuis. iste: mora est breuis: hoc lege. Veronilla quiesce, Manibus & bene sit, & bene sit cineri. M utua sed faciam: bene sit tibi, sit bene natis, Sit quoque cum placido lis tibi nulla uiro. TVM VLVS SANCTIAE, PVELlae Neapolitanae. Ipsa uirum suum pictorem alloquitur. Quòd uitam sine me coniunx inuitus agebas, In lucem ipse artis munere restituis. S ictibi nec sine me uita est ingrata futura, Nec mors quàm fuerat, tam sit acerba mihi. S ed neque me ad lusus, aut oscula grata uocabis, Mutua neue etiam uerba referre putes: Nam corpus pictura refert, non corporis usum. Atque haec nunc uates, Sanctia non loquitur. TVMVLVS CASTAE, MATROnae parum pudicae. C asta uiros habuit septem, quos extulit omnes. Hoc aegre est, quòd non extulerit totidem. I ntumulo scribi hoc uoluit, quòd nomine Casta, Nunquam casta uiri manserit in thalamo.","prev":{"citation":"Carmina. Vol. 1 601","label":"TVMVLVS NEAERAE PVELLAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/601","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/601"},"next":{"citation":"Carmina. Vol. 1 604","label":"TVMVLVS FRANCISCI HAV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/604","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/604"},"credit":{"text":"Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}