{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 103","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/103.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":436,"text":"Cap. I. N loco autem ac parte Fortunae plurimum etiam autorita: tis uno omnes ore Astrologi repositum esse consentiunt. Cuius tamen rei ratio cum non extet ab illis tradita, uidetur à nobis qui & non tam facile dictis illorum acquiescimus, diligentius perquirenda: cum ex tanta credulitate id denique effectum sit, ut peruagata ferè habeantur & uana, quae de coeli significationibus, id est Astrologorum praedictis hodie feruntur in publicum. Quocirca uisum est, debere hoc ipsum à me quaeri, cur disciplinae huius constitutoribus placitum sit, inter alia nonnulla, quadam quasi sanctitate obseruanda praecipere ea, quae de fortunae par te hac traduntur, à qua quidem parte & loco potißimam ac maximam eorum quae in uita eueniunt portionem arbitrati sunt defluere. Itaque ut sese habent in generatione materia et forma, rerum principia, ut genus quod è mare con stat & foemina, ut tempus, in quo nihil non à natura efficitur, idque è die ac nocte constituitur: sic sese habent Sol & Luna, ut generationis ipsius auto res, & penè dixerim parentes, ut primae quoque ac potißimae generationis et uitae causae. Praestruit enim Luna, aptatque materiam, Sol autem inducit formam: hic diurnum moderatur tempus, illa nocturnum: Luna corpori prae stat alimoniam, Sol animalitatem conseruat: nihil ille negligit eorum quae spiritui ac sensibus, quaeque animato conferant corpori, nihil haec eorum quae ipsi accidunt homini: ut uterque simul Sol ac Luna tum corporis sensuumque, id est animalitatis, ac hominis denique ipsius, tum accidentium atque euentorum, quae in uita eius tam multa contingunt, tum autores, tum ministri pror sus uideantur ac suppeditatores. Cum autem horoscopus, uti dictum est, na scentis hominis animalitatem indicet, animaeque eius cum corpore conglutinationem, cui rei Sol, ut dictum est, praeest: erit ascendens ipsum Solis iurisditioni in hominis genitura subiectum, cui in uniuersa uita ius à Sole ipso dicetur: quo fit, ut nati horoscopus in genitura Soli addicatur. Atqui Luna ubique potestatem in his suam cum Sole simul exercet, ac iuxta etiam praesidet: habent enim coniuncta tempora, diem & noctem, coniunctas actiones, materiam & formam, coniuncta domicilia, Leonem & Cancrum, coniuncta etiam loca, in quibus libentius ius dicunt, nonum atque octauum in coeli figuratione locum. Par est igitur in nascentium genituris, uti Sol quidem horoscopum sibi assumat, Luna uero ut aliquod etiam sibi ascendens pro socia potestate uendicet, quo parte ex omni rerum se nostrarum communes uterque exhibeant tum autores, tum mi nistros & curatores, coniunctamque simul potestatem exerceantur. Dandum est igitur suum etiam Lunae in genituris ascendens: quod autem esse illud debeat, quaerendum relinquitur. Sed nec ascendens ipsum Lunae ab ascendente geniturae, quod Solis est, distare par fuerit, nisi quantum Luna Sole ab ipso abesse comperta fuerit geniturae tempore, quo ascendentia etiam utriusque loca eadem simul distantiae ratione iungantur.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 102","label":"102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/102"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 104","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/104"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}