{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 104-2","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 104-2","ref":"104-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/104-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/104-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/104-2.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"Cap. II. Ec uero una tantum uia stellarum uires incrementum accipiunt, aut damnum, cum mutare etiam genus secundum ipsarum situm ac statum existimentur: quod huiusmodi quidem est, ut stellae ob qualitates quibus praesunt, aliae dicantur masculinae, contrà aliae foemininae. Putantur autem foemineae qualitatis Ve nus ac Luna, propter humidi, cui dominantur, naturam: siquidem humidum ipsum in generatione materiam sumministrat. Sol uero existimatur eße ui rium mascularum propter calorem, quem excitat, cuius proprium est formam inducere calefaciendo humidum, atque animando calefactum. Mascula rum etiam uirium habentur Iupiter ac Mars propter calorem. Mercurium mediae naturae putauerunt, unde Poëtae genitum ex eo hermaphroditum fingunt, siquidem stella eius nunc humidum abunde euocat, nunc uehementer exiccat pro situ suo ac motu. Mutantur uero, ac modò quidem augentur, modò uero minuuntur qualitates hae: tum tempore, nam calor augetur die, minuitur nocte, contrario modo humidum: eadem quoque est frigidi & sicci ratio, frigidum enim sequitur noctem, siccum potius diem: tum regione & situ, etenim masculescunt stellae constitutae in eo coeli quadrante ac tractu qui est ab oriente cardine ad coeli medium, & in opposito item quadrante qui ab occasu in imum protenditur: contrà foeminescunt duabus in reliquis coeli quadris, hoc est ea quae coeli culmine occasuque continetur, & ea quae il linc, imò hinc continetur exortu.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 104","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/104"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 105","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/105"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}