{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 105","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 105","ref":"105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/105.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Nec uero quod nunc dicimus eò spectat, ut mutare genus stellas credamus, quod nullum est in coelo: uerum ut qui coeli decreta promulgant, facilius intellegant coeli ipsius uires nunc maiores, contrà nunc remißiores esse, quod in rebus ipsis nostris uidemus, nanque re gionum qualitates pro temporum qualitate & remittuntur & intenduntur: dies item ipse idem illud patitur, quod uita etiam nostra patitur, quae non modo pro qualitate anni temporum, uerumetiam aetatum mutatur, nunc crescendo, nunc decrescendo, cum aßiduo in motu ac uarietate uenetur. Nec uero mirum sit cuiquam, quadrantem ipsum qui est ad imum ab occasu concalescere, quemadmodum concalescit propter assurgentem Solem quadrans ille, qui est ad medium ab exortu. Siquidem qui noster occasus est, is subterraneis regionibus, id est terris habitationi nostrae aduersis Solis ortum denunciat, contrà exortus occasum. Mutantur etiam stellae pro habitu ad Solem suo, ut quasi masculescant, hoc est maioribus utantur uiri bus, cum à Solis complexu digressae antecedentesque matutinis oriuntur temporibus. Matutina enim qualitas robur maius, &, ut ita dicam, masculas sumministrat uires, tum propter suum à Sole digressum, orientisque coeli re gionem, tum propterstellarum adolescentiam. Contrà debiles eas atque im becillas uespertina reddit conditio, ubi Solem subsequuntur tanquam fessae decurso spatio, atque senescentes, qua è re stellae ipsae uidentur quodammodo foeminescere. Quod si de coelo & stellis cum loquimur, non alijs uerbis utimur, quàm ubi de animalium qualitate, genere, aetate, moribusque disserimus, merebimur iure ueniam, quando alijs uti uerbis quàm tralatitijs nequimus: quam ueniam, ubicunque locus ac sermo exigat, dandam nobis deposcimus. De collocatione planetarum in angulis.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 104-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/104-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/104-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 105-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/105-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/105-2"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}