{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 11-2","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 11-2","ref":"11-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/11-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/11-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/11-2.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"Cap. V. Ccidit autem tempori, quoniam eo motum ipsum metimur, ut ue re quidem dierum incrementum, autumno autem noctium fiat. Et quoniam incrementis suus quoque statutus est modus, ut sicut excrescentis diei terminus est quidam, sic etiam noctis: nec uero aut excessus aut defectus est ullus, nisi ab aequo & temperato, signa in quibus hoc ipsum contingit, ut ab aequali tenebrarum ac lucis spacio tum dies tum nox procedere incipiat, ex eo agnominatque sunt. Nam quod in primis Arietis ac Librae partibus dierum ac noctium aequalitas proueniat, tum aequinoctialia, tum aequidialia signa uocari placuit, & à primis quidem Arietis partibus ad primas usque Cancri dies augescunt. Inde uero dierum fit ac lucis conuersio. Quantum enim ab Ariete in Cancrum dies creuerat, tantum post à Cancro in Libram mutatis uicibus noctes succrescunt, dies imminuuntur. Siquidem à Septentrione in austrum conuertere se Sol incipit, à qua conuersione signum ipsum Graeci τροπικὸν uocauere. At in Capri corno, quod signum huic aduersum est, secus accidit. Namque ubi ad primas eius partes Sol profectus fuerit, aquilonem uersus ab austro conuertere iter incipit, rursumque uersis uicibus dies augescunt, decrescunt noctes. Merito igitur, atque ex ipsa re utrunque tropicum est à conuersione agnominatum. Quin etiam cum sint quatuor anni tempora, eaque elementorum qualitates imitentur, ipsorumque quatuor temporum principia quatuor his sumantur à signis, quod per ea fiat ad temporum mutationes aditus, & quasi ianua quaedam patefiat, hinc Cardinalia sunt nominata. Itaque quatuor uisi sunt esse Signiferi orbis cardines: primus ueris in Ariete, secundus aestatis in Cancro, autumni tertius in Libra, brumae ultimus in Capricorno. Qua è re non parua signis ipsis acceßit autoritas atque praerogatiua.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 11","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/11"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 12","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/12"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}