{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 118","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 118","ref":"118","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/118","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/118.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":431,"text":"De duodecim signis, & corporis nostri membris. cap. IIII. Icet enim à Sole ac Luna, tanquam generationis autoribus, corporis ipsius proficiscatur informatio, ipsa tamen duodecim signa per quae stellae feruntur, disponendis membris parti busque corporis caeteris operam cum primis suam conferunt. Motus nanque cum generationis ipsius causa sit, quae mouentur coeli loca praesertim si guiferi uel maxime opitulantur generationi. Etenim motus ipse per ea quae mouentur corpora, opus suum perficit. Singulis autem corporibus ac signis suam inesse uim tum natura ipsa rerum, tum obseruatio tot seculorum, & docuit iam & aßidue docet. Inest agris ac terris & sua cuique uis: uidelicet non inerit coelo? eique praesertim coeli parti, quae signifera est, per quam tanquam coloni semina dispergentes erraticae stellae uires suas diffundunt, propriasque facul tates illius facultatibus miscent. Quam ob rem ordine suo ab Ariete, quod prin mum signum est, atque à capite, quod etiam primum corporis nostri locum obtinet, distributionem fecere, hac quidem ratione, ut Aries praesideret uniuerso capiti Taurus collo, ceruici, iugulo, Gemini humeris, scapulis, lacertis, manibus; Cancer pectori, costis, lateribus, Leo transuerso septo, quod Graece est διά φραγμα, & stomacho & uentri, Virgo praecordijs, quaeque nonnulli uocant subchartilaginosa, Graece sunt ὑποχώνδρια, & ilibus, Libra renibus uertebris, clunibus, Scorpius pudendis ac genitalibus locis, Sagittarius femoribus, coxisque inguinum tenus, Capricornus genibus ac poplitibus, Aqua rius suris, tibijs ac talis, Pisces pedibus. Quam uero apposite, illud docet quod homo capite ac pedibus totus includitur, coelestis uero cingulus Ariete ac Piscibus. Quamobrem non inconcinne Iulius Maternus dicit. Caput homi nis in signo Arietis est, ceruix in Tauro, humeri in Geminis, cor in Cancro: significare illud uolens, partes has nostri corporis illis signiferi partibus ascriptas esse. Idem etiam dicit, pectus et stomachum esse in Leone, uentrem in Virgine, renes ac uertebras in Libra, naturam in Scorpio, femora in Sagitta rio, genicula in Capricorno, tibias in Aquario, pedes in Piscibus. Haec autem ita se habere, effectiones ipsae signorum pro beneuola male uolamue stellarum configuratione ac situ geniturae tempore, manifestißime declarant. Siquidem aegritudines, tubercula, uitia, uulnera, malique membrorum habitus ratione hac colliguntur. Propter domicilij autem familiaritatem erraticae singulae in partem societatemque dominatus membrorum recipiuntur à signis illis, quibus stellae ipsae praesident. Etenim Mars propter Arietem & Scorpium, domesticum utrunque signum, ius quoque suum in capite ac pube exercet. Venus in collo, ceruice, renibus, natibusque, propter Taurum ac Libram Mercurius in scapulis, brachijs, manibus, praecordijs, locisque chartilaginosis, ilibus quoque, Geminorum ac Virginis gratia. Luna in pectore, costisque, propter Cancrum. Sol in transuerso septo, stomacho, uentre, propter Leonis domesticam coniunctionem. Saturnus in genibus, tibijsque, propter Capricornum atque Aquarium. Iupiter in femoribus ac pedibus, quoniam in Sagitta rio ac Piscibus domum sortitus est suam. De Saturno.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 117","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/117"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 119","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/119"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}