{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 129","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/129.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Quoniam autem belli principis et causae originem praecipue ducunt ab odio atque ira, quae animum ad uindicandum incitat, atque ab auiditate habendi, eaque de nimia sanguinis ac bilis calefactione incensa, animum ipsum ad inferendam uim praecipitat, eoque impellit, ut nihil agi moderatum patiatur, idcirco ad Martem rapinae, bellaque referuntur: traditumque est, ob diuturnam obseruationem in hominum geni turis honores dignitatesque militares pro qualitate configurationis ab eius stella portendi. Quoniam autem mors ipsa aut uiolenta est ac ui infertur, aut est naturalis, uidelicet cum à morbis atque ab annis uita eripitur, quae mortes aut è ferro uulneribusque, aut ex igne, aut è praecipitatione ac praeru ptis è locis, aut à bestijs infliguntur, ad Martem referendae sunt, ut uiolentum atque immanem: Simili modo quae aut tertianis è febribus, hemitriticisque, nam & hemitriticae febres inter tertianas numerantur à medicis, aut è san guinis quacunque profusione, aut ab igni sacro, cancris, hulcerumque inflam mationibus, quique morbus ἐρυσιπέλας dicitur à Graecis, aut à renum aegri tudine, aut ex abortu, aut è partus malignitate, aut è pestilentia, aut denique è sanguinis calorisque maiore exuperantia, praesertim ab insania, quaeque uulgo phrenesis dicitur. Quocirca non igiuria fortasse Porphyrius ut initio libri huius dixi, sanguinem Marti ascribendum duxit, cum Ptolemaeus genitali tantum semini putet Iouem praeesse, non sanguini. Qua in requid ipse sentiam, non fuerit fortasse alienum paucis explicare. Si enim uitae principia à calido humidoque proficiscuntur, cui humori praefectus est Iupiter, unde tanquam subminister quidam procreandis animalibus Soli Lunaeque attributus est, quodam quasi iure naturae sanguis Ioui ascribitur, in quo uitalis illa uis humidi calidique unà coniuncti aequaliter inest. Quod uero ac cidat in calido humidoque exuperantiam, perinde ut in frigido fieri, ubi calor ille efferbuerit adeò, ut tanquam in flammas euolet, eaque inflammatio ru bram in bilem abeat, iramque ipsam prouocet, hac ratione & uia placet inflammationem ipsam sanguinis, è qua ira gignitur, ad Martem referri, cuius exuperantia haec propria est. Perinde enim ut è qualitate in qualitatem, sic ab unius stellae dominatu ad alterius fit imperium, iurisditionemque transitio.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 128","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/128"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 130","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/130"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}