{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 13","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/13.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"Ab hac igitur immoratione atque in cul men prouectione, & (ut ita dixerim) statu, qualitatis unius paulatim fit ad alteram declinatio, ut quantum illi demitur, tantum huic addatur, interimque qualitatum ipsarum communitas quasi quaedam sit, atque mediocritas. Quocirca signa, in quibus hoc efficitur, tum communia ac media, tum mediocria dicta sunt: Graeci uocant δίσωμα, hoc est, bicorporea. Ex his effectum est (cum singula anni tempora, quae quatuor eße è Solis constat euagatione per tria signa, habeant principium, immorationem, ac declina tionem) ut primum quodque signum sit cardinale ac mobile, secundum stabile & solidum, tertium commune ac particeps, & Graeco more bicorpo reum. Sunt igitur Aries, Cancer, Libra & Capricornus mobilia signa. Quae uero singula statim haec sequuntur solida, Taurus, Leo, Scorpius, Aquarius. Reliqua communia sunt, Gemini, Virgo, Sagittarius & Pisces. Quoniam autem actiones quoque hominum in tempore fiunt, atque ubi mobili tas est, ibidem & celeritas: ubi autem stabilitas, illic mora tarditasque: quoties negotium aliquod coeptum est, fit significatio pro natura signi, quod tunc oritur, quae sit agendi negotij eius futura qualitas. Ac de signis ipsis, quae aequinoctialia, quaeue tropica, ac solstitialia, quae item mobilia aut soli da, quae etiam communia, satis dictum sit. De Planetarum domibus. cap. VII. Inc de Planetarum domicilijs, deque eorum altitudinibus ratio explicanda est, ut planè nota sit omnis Signiferi constitutio. Quam partem antequàm aggredimur, de planetarum naturis pauca pro loco dicemus. Lunam frigidae atque humescen tis eße naturae, tum maria ipsa declarant, quae motum eius ac uices sequun tur, tum alia plurima, in primis autem corpora ipsa nostra, & quae uel pubescente illa uel senescente contingunt in cerebro ac uenis. Placet autem antiquis Astrologiae institutoribus, ipsique Ptolemaeo, exhalantes è terra uapo res ad altiores aëris partes trahi à Luna. Atque hinc qualitates eas frigoris atque humoris ipsam suscipere. Quod fieri quomodo poßit, non uideo. Neque enim humidi est suapte natura sursum moueri, quando natum est ima petere: sed à calore potius uiolentia quadam sursum rapitur. Quocirca ubi ad mediam aëris regionem uapor ille sublatus est, à calore paulatim destitutus, coactusque à frigore abit in pluuiam. Atqui aërem quamspatiosißimum esse oportet, cum terras mariaque operiat. Ignem quoque, cum locum, id est, orbem & ipse suum petat, quàm potest, ad sublimem aëris ipsius regionem euolare necesse est. Quo fit, ut supremus ille aëris tractus, qui calidissimarum atque efferuescentium aspirationum plenus est, exaestuet.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 12-2","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/12-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 14","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/14"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}