{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 137-2","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 137-2","ref":"137-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/137-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/137-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/137-2.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"NI AD MARCVM MVSVRVM, De rebus coelestibus Lib. Quintus. PROOEMIVM. VONIAM in explicandis naturis signorum, quae in orbe constituta sunt signifero, in uentorum saepenumero mentionem incidendum est, non ab re fortasse ui debitur Marce Musure, cum scriptorum de his opiniones tantopere dissentiant, si pauca prius quàm de signis ipsis dico, explicatius disseruerim, meamque si non sententiam, perpensionem tamen potius quasi quandam in tanta opinionum diuersitate attulerim. Non quod praeferri meam aut ipse uelim alijs, aut contendam, uerum ut collatis simul alijs, qui haec le gerint, poßint iudicium quique suum maiori penso adhibito temperare. Nam etsi ea quae supra de uentis diximus, Aristotelis maxime dictis conueniunt, tamen de signorum triangularitatibus, de errantium effectionibus ma gna est inter scriptores ipsos controuersia: cum ijdem etiam uenti uarias subinde qualitates suscipiant, pronaturis regionum ac locorum situ, neque idem ipse uentus eodem tempore finitimis perflet in locis, cum etiam e uentis ipsis quidam terris quibusdam peculiares sint, ac certo tantum constitutoque spirent tempore. Quocirca de toto hoc tractatu pauca quaedam, eaque uniuersim non tam praecipiam, quàm admonebo iudicantes, eaque sunt huiusmodi. Terrae anhelatio cum sit duplex, altera quidem calida & sicca, quaeque suo nomine dicitur aspiratio, altera humens & calida, cui nomen est euaporatio, utriusque in aërem subducendae propter calorem autor est Sol: cum autem similia naturaliter conferant similibus, subducendae quidem aspirationi praestò sunt Mars ac Mercurius, Solis ipsius suffragas tores propter calidi societatem & item sicci: euaporationi uero, quaeque etiam exhalatio dicitur, Luna & Venus propter humidum, quo utriusque laetatur stella, signa etiam ipsa.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 137","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/137"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 138","label":"NI AD MARCVM MVSVRVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/138"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}