{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 14","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/14.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":427,"text":"Quod ita esse & stellae comatae, quae illic incenduntur, planè docent, & apud rerum naturalium studiosos liquido constat. Quod si est, ut quidem esse manifestum est, rationabilius profecto fuerit, Lunam ipsam (quod huic tractui sit stellarum omnium propinquißima) calorem ariditatemque ab aestu pro ximo mutuari. Cum orbis ipse igneus loco ei uiciniore feratur, quod si naturam propinquioris ignis, aestuantisque regionis non suscipit, humidi tam romoti, ac tam longinquo spatio subsidentis, quo nam modo suscipiet? Qua suscepta necesse esset Lunae corpus ea pati, quae inferiora haec corpora patiuntur. Quod si esset, syderum corpora, ut haec ipsa nostra corrumperen tur. Quamobrem Lunae effectiones humidas frigidasque uideri atque existi mari propter accedentes in sublime uapores sanè ineptum est dicere. Et enim si Solis est proprium calefacere, cur non Lunae sit proprium humectare? Ad haec quando calida uis Solis nec est ab ignis orbe, nec ab aestuosis terrae aspirationibus, ne Lunae quidem erit uel frigida uel humecta ab eua porationibus. Iisdem autoribus placet, Mercurium quod Soli sit quàm proximus, torreri ab eo: quo quid dici potest inconcinnius? Nam quae ratio ualet in Mercurio, cur non eadem ualeat in Venere? cuius eadem ferè propinquitas est. Sed de Venere, Mercurioque, deque tribus reliquis suo loco ple nius dicetur, nunc unde abijt redeat oratio. Similia similibus conuenire ut nemini est dubium, sic minime obscurum est, duas simul conuenientes naturas ad agendum uiribus uti maioribus. Quocirca quia Cancer, ut dictum est, in humida frigidaque corpora suapte natura influit, cum in eo Luna fuerit collocata, quod idoneam sibi nacta est regionem, quod in subiectas terras quodam quasi perpendiculo radios diffundit, multo maximas atque acerrimas ad agendum uires tunc colligit. Quibus adducti rationibus Lunae domicilium in Cancro constituere, quadam rerum ciuilium similitudine usi: quippe qui existimarent illam uires ac potestatem suam in Cancro, perinde ut matremfamilias in domo propria liberius exercere, atque eo magis, quod Cancer esset foemininae quoque qualitatis, naturaeque mobilioris. Eadem ratione Solis domicilium Leonem esse dixere, quod tum calidae, arescentisque naturae, uiriumque masculinarum esset, tum quia nullo è signo conuenientis secum omni è parte naturae, stabilisque qualitatis in terras nostras Sol radios suos rectius ac propinquiore è loco figeret. Aequum autem erat ut Soli ac Lunae quos uiderent in corporibus his dominari, in ma xime propinquis inter se atque imminentibus signis domicilia constituerent. Quod si liceat in explicanda syderum maiestate nostrorum corporum uti comparatione, quod in corpore humano cor, quod etiam cerebrum iuris habet ad sensus ipsos citandos, idem Sol Lunaque in corporibus procreandis, fouendis, auctandis ius habent, uiresque perinde suas exercent, ut ijs merito corporum spirituumque ius atque arbitrium sit à rerum naturae peritis attributum.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 13","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/13"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 15","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/15"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}