{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 143","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 143","ref":"143","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/143","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/143.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":398,"text":"Quam ob rem Ptolemaeus dixit in uniuersum quidem Arietis signum tonitruosum atque grandinosum esse, propter accessum Solis ad locum aequinoctialem, quo ad partes tamen ipsas plus minusue, primas quidem eius partes pluuias atque uentosas, medias uero temperatas, postremas urere, pestemque afferre existimat: quaeque partes in Boream exurgunt, illas & urere & corrumpere: quae in Austrum declinant, frigus glaciemque inducere, quod naturae rerum mirifice conuenit: quae enim partes ab aequino ctiali puncto consurgunt in Boream, quod Sol per eas incedens nobis efficitur propinquior, calefaciant plusculum necesse est, qua è calefactione sequa tur etiam corruptio, cum è calido humidoque corrumpendo generatio rerum proueniat, quae Vere potißimum fit. Contrà partes illas, quae ab aequi noctiali puncto declinant in Austrum, frigidiusculas esse, cum hyemalem in regionem uergant, ratio ipsa docet. Quod uero ad corruptionem ac pestem attinet, quoniam eo tempore multi ex aëre funduntur hymbres, quos terra in sese recipit, eosque post in uaporem conuersos, multos quidem ac crassos euomit, cum Sol concoquere illos nequeat, terraque uehementius à Sole irradietur, hinc aër ipse noxius ab infectione ea redditur, indeque pesti fera uis enascitur. Quoniam autem signa ipsa in diuersos distributa sunt fi nes, qui singuli planetis singulis, uti ante diximus, ascribuntur, hae quoque partes tractandae sunt à nobis, quarum significationes cognoscendis atque praedicendis coeli decretis plurimum conferunt. Atque eas quidem ut ab alijs traditas referimus, magis quàm ut comprobare rationibus studeamus, na turam duntaxat syderis, cui fines ipsi ascribuntur, indicare contenti. Quid autem de finibus ipsis sentiamus, quaeque differentia inter se scriptorum sit, suprà explicauimus. Quodque de finibus ipsis qui & quot erraticae cuique attributi sint, aliter Aegyptij scriptores, aliter Ptolemaeus sentiat, cuius opi nionem nos suprà confirmauimus, ita quidem de ijs trademus, ut ordo numerusque illorum qui sit, tum ex Ptolemaei, tum ex Aegyptiorum sententia facile cognoscatur. Primi itaque fines qui è partibus constant sex, cum lo ui sint attributi, Iouis ipsius naturam sequuntur: qua de re salutares ac benefici, quinetiam foecundi, &, penè dixerim, multisemines habiti sunt, bonaeque admodum temperationis, qualis natura louis est. Quocirca probatos nati mores, qui multis etiam prodesse, suaque opera iuuare uelit quamplurimos, quique in actionibus ac negocijs temperamentum sequatur, cuius etiam modestia, probitas, rectitudoque, in amicitijs, ciuilique consuetudine integritas magna appareat, eo magis portendunt, si fines ipsos in cuius hi genitura ascenderint, Iupiter aspexerit, quando ad agri foecun ditatem si coloni studium se adiunxerit, maior fiat acceßio. Neque enim temere in uulgus manauit dictum illud, oculos domini saginare equum.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 142-2","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/142-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/142-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 144","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/144"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}