{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 168","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 168","ref":"168","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/168","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/168.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Cap. VI. De Virgine. Erum qualitates ordine quodam suo alteram altera sequitur qui neceßitate naturae, id quod in anni temporibus usuuenit pro pter Solem signiferum peragrantem. Siquidem ex ardentißimis caloribus quibus aër accenditur, dum Sol Cancrum ac Leonem permeat, orbiculariter succedit, ut exucto humido summa subsequa tur ariditas, quae desinentem aestatem ineunti autumno coniungat: quoad enim humidum in Piscibus excreuit, uergente in uer hyeme, eatenus in Virgine opposito Piscibus signo ariditas humiditati contraria augetur, declinante iam in autumnum aestate, efficiturque de Solis circuitu quemadmodum quatuor anni temporum, sic ipsarum qualitatum in se naturalis illa de qua di ctum est alternatio. Quibus è rebus nunc incrementum, nunc imminutio proficiscitur, tanta cum uarietate, & commutatione, ut facile interitus sequatur, rursus ex interitu procreatio & uita. In hac igitur signiferi orbis portione, quae Virgo appellatur, arescunt sic omnia, ut siccitas quae suapte natura generandis rebus male idonea est, regnare iam incipiat, quam ob rem signum ipsum Virginis sterile putatum est, quodque Graeci dicunt ἀγονον hoc est infoecundum, paruasque omnino genitale, quinetiam ab artium humanitatis studijs Anthropides uocatum est: efficit enim natos bonos, hone stos, uerecundos, delitiosos, literatos, eruditos, mysteriorum atque arcanorum gnaros, computatores, rationales, dispensatores, morum institutores, scribas, negotiosos, curiosos, quae uirtutes hominum sunt propriae, nec immerito in Vrania nostra huic signo tantopere assurreximus. Quinetiam ut hominis ipsius initia erumnosa sunt, etenim infans cum primum terram attigit, in fletum prorumpit, sic qui nascente Virgine in lucem ueniunt, pri mos uitae annos difficiles, ac solicitudinis & laborum plenos exigunt, post uero aetate progrediente fructus uitae uberes consequuntur cum honore et laude. Ipsius autem Virginis signum in uniuersum quidem humidum perhibetur, ac tonitruosum: diuisim tamen habetur huiusmodi, ut quae antecedunt partes sint calidae, corruptionique accommodatae, quae mediae tempera tae, quae ultimae humentes ac pluuiae: partes uero septentrionales uentosae, quae tamen in austrum tendunt, moderatae. Est autem hoc naturae temporis illius maxime accommodatum, ut quo tempore Sol Virginem permeat, frequentiores in aëre tonitrus fiant.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 167","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/167"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 169","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/169"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}