{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 169","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 169","ref":"169","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/169","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/169.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"Nam & diurni Solis ardores minuuntur noctibus iam crescentibus, & exhalationes illae calidae in coelo multae si mul coeunt, nec tamen regio illa humidis quoque uaporibus uacua est, quos nec Sol omnino die potest absumere, & noctes refrigescere iam incipiunt, quae alimentum illis praebent. Iure igitur tonitruosum signum cognominatum est. Caeterum ut uniuersum quidem humidum sit, non uidetur omnino probabile, quamuis eiusmodi esse in aliquibus fortasse regionibus propter ter rae situm eueniat. Vitimas uero partes humentes ac pluuias putare, natura le omnino uidetur, siquidem eo tempore & multi & magni hymbres è coelo funduntur, Sole ipso signiferique orbis conuersione hoc praestante. Qua è re fit, ut haec ipsa signis accidere putentur, quae tamen mutantur pro terrarum situ, nec ullo modo perpetua sunt. Nam & in Italia Campaniae tra ctus abunde humens ac pluuius est, è contrario Apuliae non modo siccus, ue rumetiam siticulosus. Fines autem Virginis traduntur esse huiuscemodi, ut primi fines, qui septem è partibus constant, Mercurioque addicuntur, natos futuros indicent sublimes, excellentes, generosos, gnaros, rectores, administratores, rerum magnarum dispositores, probos, moderatos, aequos, mansuetos, solertes, ingeniosos, Veneris tamen in rebus male fortunatos, quas ad res signum hoc uniuersum quidem male idoneum esse putant, cum primis tamen septem has de quibus nunc loquimur, parum felices esse. An fortasse quod Venus in Virgine deijcitur, & tanquam corruit? cum sit altitudini eius aduersa, exque eo fiat, ut ab eiusmodi rebus proficiscantur accusationes, atque infamia. Sex quae sequuntur partes, è quibus Ve neris fines constant, natos reddunt opprobriosque, infames, quique in rem uxo riam turpiter prolabantur, ijdem exercebunt se in ludis ac spectaculis, rebusque theatralibus. Quae post has sequuntur partes quinque Iouis finibus attributae, agriculturae studiosos, mansuetos, ac recti probique amatores, foecun dos, quique aliorum procurationes exerceant. Quae deinceps insequuntur sex, Saturni finibus dedicatae, nati mores futuros portendunt contaminatos, flagitiosos, despicabiles, ac ridiculos, ipsum autem frigidum ac parum ui uacem. Sex ultimae quae Martis fines constituunt, natos faciunt uiriles, atro ces, saeuos, seditiosos, conuiciatores, popularium turbarum concitatores, fal laces, falsarios, calumniatores, impositores, quique noctu atque in tenebris grassentur, tandemque in uinculis ac carceribus macerentur. Aegyptij uero primos Virginis fines partibus è septem coactos Mercurio attribuunt, Veneri secundos è decem, Ioui tertios è quatuor tantum, quartos Marti parti bus è septem, Saturno ultimos duntaxat è duobus.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 168","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/168"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 170","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/170"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}