{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 170","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 170","ref":"170","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/170","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/170.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":409,"text":"Quibus itaque nascentibus Virgo horoscopabit, quoniam hoc in signo Mercurius habet etiam ali titudinem, non modo domesticam iurisditionem, ad haec quia Venus, Lunaque praesunt huic triangulo, hi futurorum prudentes erunt: nam & ipsarum insomnia quaedam quasi oracula futura sunt, & deorum se illis mentes aperient, per responsa, per sortes, aut per magicam disciplinam, religionum se ctatores erunt, suasque actiones ad deos immortales potißimum referent, iucundi, humani, amicitiae obseruatores, docti, rerum abditarum perscrutato res, bonarum artium gnari, facundi. Ineunte tamen aetate (quod suprà dictum est aboribus ac difficultatibus implicabuntur plurimis, uitaeque eorum prin cipia solicitudinis atque egestatis plena erunt: post tamen procedente, atque ingrauescente aetate abundabunt re familiari, magnaeque illis facultates obuenient, quarum comparandarum diuersae causae rationesque futurae sunt, propter Mercurium ac triangulatores quos dixi. Nam aut per negociatio nem, aut per legationes, aut per disciplinas, quae Mercurij sunt munera, aut per sacerdotia, ac sacrorum genera, quae sunt Veneris, aut per administrationes, promotionesque, quae ad Lunam potißimum referuntur, diuitias, cen sum sibi comparabunt. Eorum autem adolescentia futura est mollis ac delitiosa, quippe qui à lasciuia uicti totos se amori dedent, & (ut inquit Iulius Maternus) omnium mulierum concubitus concupiscent, post uero superata signi anaphora atque ascensionibus, sedata cupiditate, modestiam induent, ac intra uerecundiae gyrum redibunt. Cum Virgo culminauerit, natos ipsos ad magistratus atque administrationes promouebit, conferetque magnae potestatis licentiam, proponetque tribunalibus, atque eorum iussa audientur à subiectis, praescriptisque parebitur: quin ab eisdem multa quoque in alios beneficia conferentur, siquidem opera, ingenio, atque autoritate sua profuturi sunt quamplurimis, quos ingratos experientur propter Martis, Saturnique maleficentiam, quorum alter domicilium habet in Capricorno, altitudinem alter: etenim Capricornus cum Tauro Virgineque triangulatur. Occidente Virgine qui nascentur, futuri sunt diuites, cor dati, secretorum ministri, fideles, atque in amicos officiosi, uxores incomparabili complectentur affectione, quas nonnunquam parum gratas, maleque in amore beneficijsque respondentes inuenient, quarum etiam dolore aut libea rorum ex eis susceptorum infortunijs laborabunt. Licet enim locus hic uxo rum sit proprius, suo tamen situ aduersatur ascendenti. Quocirca necesse est, situs ipsius naturam sequatur, ne ab inferendis molestijs discedat. Qui in lucem uenientes Virginem subterraneo in cardine habuerint, hi primam aetatem grauem ac laboriosam sentient, post mutata fortuna uita feliciore utentur. Illud quoque aduertendum est, quod Virgine ortum tenente, Gemi ni culminant, ea culminante Gemini occasum poßident, ea rursum occasum tenente imum Gemini cardinem tenent, ijdem quoque horoscopabunt imum illa cardinem poßidente: plurimum enim adiumenti confert, ut eadem stella praesertim bene collocata, duobus simul coeli cardinibus domicilij sui autoritate praesideat. Regiones autem uirgini subiectae sunt Mesopotamia, Babylonia, & Assyria.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 169","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/169"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 171","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/171"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}