{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 180","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 180","ref":"180","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/180","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/180.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Quae deinceps sequuntur sex cum sint è Veneris fini bus, in animis nascentium pietatem, temperantiam, gloriae, laudisque cupiditatem ingenerant: arbitrantur etiam conferre honores, coronas, autoritatemque & apud populum, & apud principes: fratres ac filios complures promittunt, diuersisque è mulieribus. Tertio loco numerantur partes quinque Mercurij finibus attributae, quas perhibent eloquentiae, sapientiae, rerumque cognitionis studium atque cupiditatem in animis nascentium, earumque indagationis ita infigere, ut nati ipsi excellere in aliquo doctrinae ac scientiae genere contendant. Quarto loco numerantur partes sex Saturni finibus attributae, quas steriles, frigidas, noxias, uitiosas, damnosas, despicabiles, & in cunctis male felices arbitrantur. Quinque reliquas Martis finibus ascriptas, tradunt esse igneas quidem, ac periculosas, iniurias, contumeliosas, impudenteis, corruptas, contaminatas, atque infidas. Denique Sagittarij signum ex omni parte in hominum actionibus peruarium esse uolunt. Aegy ptij uero in constituendis finibus numero duntaxat dissentiunt. Siquidem primos Iouis fines duodecim è partibus statuunt, Veneris secundos è quinque, Mercurij tertios è quatuor, Saturni quartos è quinque, Martis quintos, eo demque ultimos, partibus è, quatuor. Constitutus autem in horoscopo geniturae alicuius Sagittarius, natum illum probitate, honestate, fide, ingenioque admodum uersatili adornabit, ut tum artium, tum disciplinarum diuersarum cognitionem ac peritiam assequatur, utque in publicis negocijs administratio nibusque uersetur: quod Iupiter signi dominus cum Sole triangularitatis socio praestabit, quam ad rem multum etiam conferet natura signi, quod ex priore parte humanum est, adornat enim animum dotibus ijs quae hominis sunt propriae. Patrimonium censusque illi domesticus obijcietur praeter spem atque opinionem, atque unde minime fortasse rebitur. Hoc autem eueniet pro pter Pisces, qui ascendente Sagittario imum coeli locum, hoc est quartum ob tinent: qua è re aquosis in locis conuersabitur, aut negotia secundum aquas resue aquaticas ministrabit, hac enim ratione Iupiter duobus simul cardinibus dominatur, & ascendenti & imo, fauoremque suum utroque à cardine pro loci natura praestabit. Multum etiam eidem adiumenti adhibebit Mercurius tum locupletandis ingenij bonis, cognoscendisque disciplinis, tùm etiam administrationibus negocijsque obeundis, qui reliquis duobus cardinibus, id est occasui & culmini dominatur.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 179","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/179"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 181","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/181"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}