{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 19","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/19.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":400,"text":"Atque ut à calido humidoque est procreatio, sic contrà a maxime frigido atque arefacto mors, qualis est perniciosa Saturni natura. Quinetiam coeli pars ea quae ab Ariete in Libram porrigitur, uitalis est, & generationi uitaeque accommodata: quae uero à Libra in Arietem, corruptioni ac rerum excidio. Hae igitur rationes impulerunt primos illos rerum coelestium obseruatores, ut in Capricorno atque Aquario Saturnum collocarent, quando ea signa Solis ac Lunae domos aduersis radijs impugnavant, qui minacißimus maximeque noxius esset aspectus, atque ex eo coeli tractu, qui ea quae genita essent, uitalibusque uiribus praedita in interitum traheret. Quinetiam quod Saturnus à Sole Lunaque quamlongißime planetarum abesset omnium, ut domus quoque eius in utroque semicirculo longißime ab illorum abeßent domicilijs, prouiderunt. Et saluberrimo quidem louis sy deri decretae sunt domus, quae non unius prorsus eiusdemque, sed alterius tan tum participes qualitatis eßent, pro illius aequabilitate conseruanda. Contrà uero perniciosißimo Saturni numini, quod moderatißimae Iouis aequa bilitati eßet aduersum, domus decretae sunt, quae tum unius eiusdemque, tum aduersantis utraque è parte qualitatis eßent, quando intemperata uis eius foret: ut enim calidum calido additum mirum in modum ignescit, sic frigidum frigi do accedens mirifice retorpescit. Eademque hac ratione inarescunt magis ac magis quae sunt sicca, eliquescunt humecta. Quocirca Saturni frigus Ca pricorni frigiditate cumulata supra modum rigescit: & stellae siccitas signi siccitate amplificata, mira quadam inaequabilitate in arefactionem excedit. Eaedem enim (ut dictum est) qualitates simul iunctae in exceßum atque intemperantiam abeunt, nulla media qualitate conciliante. Duo etiam con traria prope si statuantur, nullo obsistente medio litem concitant. Quare cum Saturno Aquarius contentionem exuscitat à contrarijs qualitatibus nullo prorsus moderante. Vt autem miles bello contentionibusque, graßator praeda ac latrocinijs, sic ijs Saturnus laetatur signis, quae tum intemperantiam eius augeant, tum dißidium moueant ac litem, quae moderationis est, concordiaeque inimica. Qua in re illud mihi uidetur usuuenire, quod in frigore matutino, aduentante iam die, ac calore: tunc enim frigus ipsum no cturnum suas in se omnes cogit uires, insurgitque aduersus ingruentem hostem multo acrius. Nam quod ait Aristoteles, per conatus illos aduersus contraque obiectos, ac summe infestos, perque eam quam ipse ἀντιπαρίστασιν uocat, efficitur, ut frigus etiam urat, quod ignis est proprium. His explica tis, de Martis domicilijs iam dicemus. Quando igitur minacis, nocuique syderum aspectus duplex eßet ratio, et eius qui ab opposito loco, & qui à quarto irradiaret, ac Saturni domos Solis Lunaeque opposuissent domibus, quippe qui esset Marte perniciosior, relinquebatur ut Martis diuersoria in quadrangularibus collocarentur signis.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 18","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/18"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 20","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/20"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}