{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 191","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 191","ref":"191","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/191","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/191.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":386,"text":"Plerunque autem sub Piscibus nascuntur, qui libenter peregre proficiscantur, uisendi orbis studio capti, quorum etiam uoluntates ancipites sint, atque incerta consilia, quod si gni ipsius natura praestat: ijdem post ab erroribus ad quietem transibunt, à la boribus ad otium ac tranquillitatem: futuri etiam sunt sedatis atque compositis moribus, fideles, ingeniosi, religiosi, rerum popularium studiosi, foecundi, pro na tura louis, signi domini, atque item Veneris, quae altitudinem, ac triangularita tem eamque cum Luna simul habet in Piscibus, quam ob causam futuri sunt etia molles, lasciui, procaces, conuiuijs, cantibus, lusibus, reique amatoriae dediti. Horoscopantibus igitur Piscibus, in lucem qui ueniunt, futuri sunt ingeniosi, amicitiae cultores, sano consilio, fideli beneuolentia: praeponentur autem ne gotijs, aut magistratibus, è quibus gloriam consequantur, ex ijsque gradatim ad alios transferentur: in itineribus uersabuntur, qua è re in magnam ho minum notitiam uenient: tandem procedente tempore diuitijs reque familia ri multum abundabunt, aduersariorum iniquitatem facile superabunt: quae omnia stellarum, quas supra posui, fauore illis praestabuntur, praesertim cum Iu piter sit etiam medij coeli dominus, orientibus enim Piscibus Sagittarius culmi nat. Iisdem Piscibus in medio coelo collocatis, ubiquis ex utero matris prodit, is in locis maritimis, fluuialibusue, aut aquosis negocia sua, actionesque exer cebit, patrimonium & amplum & opulentum sibi comparabit, alienisque è facultatibus, contributionibusque locupletabitur, nec uno tantum in loco poßidebit, cum Piscium signum bicorporeum sit, quae quidem bona non tam cardinis quàm louis ac Veneris beneficio conferentur, auxiliante etiam Luna Cancri domina: quod signum culminantibus Piscibus secundo in loco, id est in domesticae rei parte inuenitur, quibus est locis signa ipsa sibi contri angulantur. Constitutis in occasu Piscibus, qui in lucem uenit, is in itineribus aßiduus erit, peregreque notescet, gratia, beneuolentiaque multum apud homines ualebit, in conuersationibus, familiaritatibusque gratus erit, praestabi ingenio, atque administrandis negotijs continue occupabitur, quibus è rebus etiam ditescet. Videntur autem signa humida, quaeque Lunae, Martis, ac Veneris triangularitatem conficiunt, secus atque ignea, propter similitudinem qualitatis, occasu quodammodo gaudere in hominum genituris. In imo positis Piscibus quicunque in lucem uenit, ille multa fide, inte gritate, ingenijque dexteritate praeditus erit, atque ob hanc rem magnam sibi autoritatem in administrandis negotijs conciliabit: cuius etiam patrimonium, reique familiaris suppeditatio uidetur futura, aut ex aquosis locis, aut è ministerijs, quae in aquis, aut per aquas exercentur, propter signi, car dinisque naturam. Are autem uxoria aut abhorrebit, aut erga uxorem coniugali beneuolentia parum afficietur, moresque illius detestabitur.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 190","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/190"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 192","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/192"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}