{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 192","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 192","ref":"192","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/192","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/192.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Quod pro pter Saturnum continget, quem triangulatorem esse Geminorum, Aquarij ac Librae diximus. Siquidem Piscibus imum coeli tenentibus, Gemini in occasu reperiuntur, quem locum uxoris esse traditum est. Quam igitur malignitatem signum à triangulatore suo accipit, cardini quoque infigit, ex eaque contagione rem uxoriam uexat. Ad haec Mercurius Geminorum triangu lator & dominus, septimo in loco geniturae, ut ante quoque dictum est, non satis bene sese habet, diurno praesertim tempore. Illic enim inuentus eum quam nascitur, impurae quidem libidinis cupiditate foedabit. Hacque è re signum ipsum domini ac triangulatoris sui contactu quasi quoddam male affectum quem concepit habitum, in re uxoria, maritalique coniunctione referet. Sub Piscibus sunt Phazania, Garamantica, Nasamonica, Lydia, Cilicia, Pamphylia. Sunt autem Garamantes ultra minorem Africam, postque Libyae solitudines: è quorum montibus decurrit Cinyps fluuius, qui Africam ipsam perlabitur, & ex alijs item montibus Bagrada. Protenduntur autem uersus Aethiopiam quae est in Aegypto, latere ab uno, ab altero uero Getuliam uersus, tenduntque in interiora Libyae. Nasamonica pars est Marmaricae eius quae est ad montes Anagombros, iungiturque Ammoniacae, Mesamo nicam sunt qui uelint olim dictam, quod loca tenerent in arenas sita. Phazania sita est in Africae solitudinibus, uersus minorem Syrtim, porrigiturque uersus deserta, in quibus mons est ab exustione uocatus, atque ad Garamantum fines. Lydia minoris Asiae pars est, quae & Maeonia quondam dicta, in qua sunt Hermus & Pactolus celebrati à Poëtis fluuij, ac Sipylus, & Tmolus montes. Pamphylia terminatur ab occasu Lycia, atque Asia minore, à septentrione Galatia, ab ortu Cilicia, & Cappadocia, à meridie mari Pamphylio, ab ipsa cognominato. Ipsa uero Cilicia habet ab occasu Pamphyliam, ab ortu montem Amanum, & Armeniam, à septentrione Cappadociam, ac Taurum montem, à meridie mare in quo est Cyprus insula, & sinum Ißicum ab oppido in ora sito appellatum propè portas Amani montis, per quas in Syriam est aditus. Libri quinti De rebus coelestibus finis. IOAN. IOVIANI PONTA. NIAD","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 191","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/191"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 193","label":"SVARDINVM SVARDVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/193"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}