{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 204","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 204","ref":"204","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/204","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/204.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Quoniam aus tem nimius calor, ac praesertim qui à Marte accenditur, consueuit incandescere: ignis uero ipse ubi uehementius exagitatus est, in flammas euolat, eaquam inflammatio iram gignit atque excandescentiam: hinc nati ipsi futuri sunt iracundi, elati, insolentes, asperi, truculenti, quique alijs subijci nulla ra tione patiantur, quippe cum in omni contentione euadere superiores uelint. Propter animorum autem uehementiam, atque id quod quaerunt ut assequantur, incauti, praecipitesque in pericula saepe incurrunt, nimio plus ad appetendum, atque audendum cupiditate inciti. Atque ut ijdem ipsi impigri admodum ac maxime acres sunt, administrandisque negotijs apti, uehementerque in agendo efficaces, propter caloris ubertatem, ac sanguinis copiam, sic etiam sunt magnopere contentiosi, rixisque atque litigijs dediti, quibus etiam laetari uideantur. Vbi uero stellae ipsae deiectae fuerint, earumque status ignobilis, qui nascentur, facile in conuicia, opprobriaque pro rumpent, eruntque obstinatis animis, singulari peruicacia, summa petulantia, magna ingratitudine, fluxa fide, infirmis promißis, perdito luxu, immensa profusione, uarianti consilio, mutabili uoluntate, mira leuitate, corruptis moribus, inexorabili duritia, ingenti cupiditate: quos etiam iuuat discordiam serere, turbas excitare, seditionem mouere, rapto uiuere, uim rapinasque exercere, uulngare, caedere, iure atque iniuria multum queri, cri minaque etiam immerenter impingere, quos forte & delirium aliquando occupet, & ipsi mente capiantur. Oppresso enim loue, id est sanguine, hu midoque exusto, ob intemperatum Martis ardorem, uehementioresque rubrae bilis inflammationes, ratio retineri nullo pacto poterit, ex eoque aut ue sania, aut delirium nascatur oportet, aut eiusmodi eorum actiones futurae sunt, quae furorem praese ferant, ferinamue immanitatem, pro locis tamen proque signis, partibus, atque aspectibus utriusque stellae. In hac autem louis Martisque communicatione, aequataque inter eos uirium potestate, ubi Iouis moderatio, sanguinisque temperies adeò corrupta fuerit, ut Martis retinere impetum nequeat, Martis uero effrenata uis, ac rusae bilis ardor in immensum efferbuerit, illud usuuenit, quod in uino maxime dulci, ubi inacuit: fit enim acetum ipsum eousque acre, ut linguam exurat, ustiletque palatum. De loDe Ioue & Venere.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 203-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/203-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/203-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 205","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/205"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}