{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 205","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 205","ref":"205","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/205","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/205.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":401,"text":"Cap. VI. Oniunctio ipsa louis ac Veneris in genituris ubi bene fortunata fuerit, facile indicat quid in ijsdem genituris utriusque stellae habeant portendere, ubi potestatem aequato iure solae si bi uendicauerint, quales etiam animorum applicationes futu rae sint, quae item actiones, atque affectus. Veteres igitur scriptores, & in ijs Iulius Maternus scriptor maxime probatus, ex harum coniunctione stella rum in genituris, ubi ea bene feliciterque contigerit, decerni tradunt honores & quidem insignes, magnorum etiam uirorum familiaritatem atque amicitiam, mores quoque probatißimos, fidem, religionem, integritatem, ho nestatem, nitorem, lautelam, cum illustribus mulieribus consuetudinem, ex eaque domesticarum facultatum affluentiam felix coniugium, prolis gratam susceptionem, cupiditatemque ad res Veneris semper accensam, & penè insa tiabilem. Quamobrem in hac communitate uirium, ac potestatis inter se ubi Iupiter ac Venus soli, feliciterque collocati praesidebunt in genituris, natos ipsos efficient pios, religiosos, beneficos, puros, simpliceis, innocenteis, mun dos, iucundos, bene institutos, uenustos, publici boni ac iuxti honestique culto res, eleganteis, gratos, modestos, pudenteis, dapinatores, ut Plautino utar uerbo, uoluptarios, amatorijsque rebus deditos: quae quidem applicationes à Iouis, sanguinisque moderatione, atque à Veneris quae appetitionem mouet, natura proueniunt. Haec autem ipsa commotio à Ioue temperata, nec à Ve neris recedens natura, quae tranquilla & modesta est, mores eiusmodi exu scitat, ut nati erga deum futuri sint pij, erga hominnes benefici & iuxti, in ijs quae ad utilitatem spectant, frugi, moderati, & continentes, in referenda gratia memores ac grati, in cogitationibus recti et simplices, in cultum atque ornatu mundi, nitidi, elegantes, quosque in dictis factisque multa uenustas gratiaque subsequatur, nec tamen ipsi amatorijs in rebus recedent ab honestate. Itaque & casti & pudentes erunt, neque in ipsa uoluptate modestiae pudorisque obliuiscentur. Et quoniam à natura ipsa non ad ea tantum quae utilia sunt, uerum ad iucunda uehementer trahimur, praeterquàm quod nati ipsi uoluptatibus erunt dediti, illis praesertim quae è coitu capiuntur, ac dapibus, delectabuntur musica, cantibus, uersibus, spectaculis, mimis, ludis theatralibus, agonisticisque, picturis, tabellis, statuis, margaritis, gemmis, unguentis, odoribus, illis etiam artibus quae subministrandis uoluptatibus repertae sunt, quae quidem uoluptates uidendo, audiendo, odorandoque & ex citantur, & capiuntur. Quodque corporea concretio natorum ipsorum de Iouis, Venerisque humoribus temperanter fermentata est, uisque illa uidendi, & repraesentandi, quae phantasia dicitur, nihil nisi moderatum, rationique consentiens suggerit intellectui, bene utique ipsi sentient, atque in bonis rectisque cogitationibus exercebuntur: qua de re & recti & probi & sapientes erunt, quietisque admodum ac tranquillis consilijs, & actionibus dediti, recta etiam honestaque ubique sequentes, & in iudicando, & in consulendo, quos etiam cu piditas laudum gloriaeque propter Iouem nonnihil ad se trahet.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 204","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/204"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 206","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/206"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}