{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 215","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 215","ref":"215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/215.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":393,"text":"Actiones uero eiusmodi futurae sunt, cuiusmodi calefactio illa sanguinis fue rit: ea uero Martis qualitatem sequetur, qui Solis astro hac in parte aßistit, & tanquam administer informatori adest, generationisque autori. Qualem igitur temperaturam inflammato sanguini, ac rusae bili, quae inde, ut Phasicis placet, prouenit, Mars in genituris adhibuerit, talem temperaturam inflammatio ipsa in mouendo animo retinebit. Mars igitur & excitator conmotionum earum, & temperator iure dicitur: iure etiam irascibilis pars mo derationi eius imperioque subijcitur. Quoniam autem artes ipsae quas homines sequuntur, actiones quaedam sunt, & continuatae quidem actiones, ac propterea quodammodo naturales, secundum enim naturaleis cuiusque proclinationes artes ipsae existunt, hae quoque suas ad stellas referendae sunt. Artes igi tur, siue ingenuae, atque ab animi generositate profectae, siue quaestuosae, quaeque manu exercentur, quae à sanguinis inflammatione, deque rufae bilis humore por tenduntur in genituris, quoniam à Marte ipso portenduntur, ab ipso etiam Marte quaerendae sunt. Pro eius enim collocatione, altitudine, deiectione, di gnitate, ignobilitate, aliarumque erga illum stellarum aspectu artes ipsae futurae sunt in hoc ipso artium genere nobiles aut ignobiles, utiles aut inutiles, felices aut infelices, celebres aut infames. Itaque & irascibili parti Mars praeest, eiusque moderator ac rector est: & artes similiter, quae à bile rufa, sanguineque inflammato portenduntur, ad Martem quoque ut earum suscitatorem referendae sunt, atque ab eius statu quaerendae in genituris ac pronuntiandae. Appetitioni autem, eique animae parti quae concupiscibilis uocatur à Philosophis nostri temporis, Veneris stella praesidet: ea in aptanda, suggerendaque ad generationem materia, Lunae, ut diximus, socia est atque adiutrix. Cuius quidem materiae ut proprium est formam appetere, sic etiam sua ac propria utriusque est conseruandi sui appetitio, postquam in unum coiuere, qua è coitione constitutum est animal, quod quia sentit, ut appetat quoque necesse est. Quibus enim sentiendi uis inest, & ijs pariter appetendi uis est indita. Conseruatur autem formae ipsius, materiaeque connexio atque societas, ut eorum adeptione quae utilia & iucunda futura sunt, sic inutilium ac tristium euitatione & fuga. Versatur igitur concupiscibilis atque appetens ani mae uis in appetendis illis quae utilia & iucunda existimantur. Qualis au tem quantaque appetendi uis haec futura sit in anima nati, à Venere in illius ge nitura portenditur, pro sua ipsius collocatione & statu, eodem etiam modo quam sit artem secuturus, eam nanque sequetur quam uisiones ac titillationes ipsae à Ve nere excitatae animo ac menti repraesentauerint. Quod autem de artibus dicimus, de actionibus quoque dicimus, quae futurae quidem sunt pro eiusdem stellae collocatione, & statu, geniturae tempore.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 214","label":"AD PETRVM BEMBVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/214"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 216","label":"AD PETRVM BEMBVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/216"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}