{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 218","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 218","ref":"218","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/218","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/218.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":419,"text":"Atque ut ad Solem ipsa tandem refertur generatio, sic ea quae ad perficiendam ra tionem accommodata sunt, tanquam ad principem unum aliquem referenda sunt ad iudicium, à quo rationis rectitudo, ueritasque emanat, iudicium autem confertur à Sole autore omnium ac magistro. Eorum uero quae iudicium antecedunt, inquisitio, inuestigatio ac repraesentatio, unius Mercurij est propria. Atque ut Mercurij qualitas est retorrida, sic inuestigatio omnis, omnis item iudicatio concocta esse debet, nihil enim retorridum quod non omni etiam sit parte concoctum. Ad haec humor ille, quem Mercurialem diximus, quique Saturni iurisditioni proprie tamen attribuitur, neque enim nisi ex euentu (atque ut nouo, idoneo tamen utamur uerbo) ex accidentia quadam attribui Mercurio potest, multum à natura ipsa parti huic rationali conferet, ut tametsi à natura Saturno sit addictus, accidentia tamen quadam efficiatur Mercurio perfamiliaris, ac penè Mer curij ipsius suus. Efficit enim hic ipse humor cogitationes fixas ac permanentes, atque exinde concoctas & defecatas. Et quia ubique dubitat, undecunque etiam quaerit, & quia quocunque sese offert, sciscitabundus perscrutatur singula, ac perscrutando ad secretiora penetrat, aperitque quae prius erant obscura & incognita: quinetiam proficiscitur ulterius ad intentata, dum non solum acuit spiritus, uerumetiam fidentiores illos facit, redditque indefessos. Praeesse autem rationi Mercurium illud etiam docet, quod ab eodem Mercurio manat oratio, quae rationis ipsius, rationalisque animae interpres est ac ministra. Attribuerunt etiam ueteres ac probati scri ptores Mercurio linguarum, item fel humoris illius persimile, de quo iam multa diximus, ac dicturi sumus. Aristoteles tamen arbitratur fel inutile iecinoris excrementum esse, nec cunctis animalibus, sed ne omnibus etiam hominibus inesse. Quoniam autem haec ipsa potestas est illi à Sole tradita, diligentissime uidendum est, qualis sit eius cum Sole status, sit ne matutinus, an uespertinus, orientalis ne, an occidentalis, recto ne itinere, an regrediendo incedat, sit Soli proximus, an ab eo remotior, aut quàm fieri po test remotißimus: praeterea feratur ne eodem cum Sole signo, an alio, signa etiam ipsa qualia sint, signorumque ac partium domini quomodo sint in figura collocati, amice ne, an hostiliter conspecti: ut quale futurum sit nati ingenium, quae uis rationalis animae eius, absolutius iudicari queat. Quia uero satis probatum est, tris illas animae potestates, irascendi, appetendi, ratione utendi, Marti, Veneri, ac Mercurio ascribendas esse, abijsdemque so lis actus hominum artesque proficisci, reliquum est, ut de singulis, cum honus ipsum tradendae artis acceperint, dißeramus: hoc tamen praefati, primum attendendum esse nati ipsius genus, generisque mensuram: qui enim nobili è genere nascuntur, diuitijsque abundant, uix unquam artes quae manu fiunt, secuturi sunt, quamuis coelum sic uideatur decernere. Saepenumero enim humanae leges, ciuiliaque instituta coelestibus praeferuntur.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 217","label":"AD PETRVM BEMBVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/217"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 219","label":"AD PETRVM BEMBVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/219"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}