{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 220","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 220","ref":"220","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/220","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/220.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"Sin Mars in pigris ac deiectis constitutus locis fuerit, aut in signis, in quibus ipse parum laetetur, artes decernet mul to ignobiliores, maioreque cum ignobilitate exercendas, ut qui lapides in calcem uertunt, quiue animalium intestina in cacabis grandioribus ad esum coquunt, ut qui fossores sunt ac lignatores. Si enim Saturni aspectus accesse rit, erit faber naualis natus ille aut purgator sentinae, aut coriarius, aut sentinarius, aut coquus. Si uero Iupiter Martem intuebitur, erit aut publicanus, aut gregarius miles, aut caupo, aut portitor, aut famulabitur. Futurae autem sunt artes atque actiones ipsae utiles, honorificaeque, lucraque inde magna quidem prouentura, si Mars beneuolentibus à stellis beneuolenter ad haec ipsa praestanda conspectus atque adiutus fuerit. Sin à maleuo lis tantum stellis, maleuole hostiliterque irradiabitur, labores, artificiaque infeliciter cedent, natique ipsi non alijs modò uiuent obnoxij ac subiecti, uerum inopia laborabunt, ac multis prementur erumnis. Quocirca singula omnia adamußim metienda sunt, ut quae decernantur artes actionesque, bene cognitum ac perspectum mathematico sit, & quibus cum lucris celebritateque, aut contrà quibus cum damnis, quaque cum ignobilitate sint exer cendae. Haec autem colligentur ab aspectu statuque tum beneuolarum, tum maleuolarum stellarum, à signis, à finibus, à locis, in quibus constitutae fue rint, & ab ipsorum signorum ac finium dominis. Sint ne beneuolae stellae, an maleuolae, potentioribus praerogatiuis praeditae, an & felices, & infeli ces simul conspiciant, an solae aut beneuolae faueant, aut impugnent maleuolae. Qualis enim beneuolarum & maleuolarum status fuerit, tales ex artibus obuentiones, redditus, commendationesque futurae sunt, talia etiam tum damna, tum infamia. Quod enim saepius nostris in libris & quidem li benter admonemus, oportet mathematicum in his pronuntiandis à medici officio nullo modo recedere, stellarumque significationes simul miscere ac temperare, singula in unum colligere, tandemque de ijs in unum collectis sententiam ferre. Sed neque, ut paulò ante dictum est, aut parentum, aut patriae, aut regionis, terraeque declinationum immemorem esse par est. De Venere quando erit domina magisterij. Cap. II. Eneris stella ubi conferendae artis, actionumque potestatem sor tita fuerit, ac bene feliciterque collocata, felicibus etiam beneuo larum stellarum radijs conspecta fouebitur, suis in signis, suis etiam in finibus, primarijsque in locis constituta, actiones decernet nobilißimas, maximeque insignes, praesertim si nocturna genitura fuerit, quibus ex actionibus magnae facultates atque opes, magna item cum glo ria prouenturae sunt.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 219-2","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/219-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/219-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 221","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/221"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}