{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 230","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 230","ref":"230","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/230","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/230.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":386,"text":"Quoniam autem signa illa in quibus Mercurium inueniri contigerit geniturae tempore, longe quoque inter se differre continget, tum qualitate, tum signi ficatione, ut paulò ante ostensum est, uideamus primo quid causae sit, cur so lida tribunal decernant, aut iuris dicundi, aut pecuniariae rationis tuendae, aut thesaurorum conseruandorum, siue instituendi principis cuiuspiam, siue re gij filij, dignitatem & honus. Nimirum signa solida magnam sibi ex ipsa primum soliditate praerogatiuam assumunt. Solida enim omnia & stabiliora sunt, et diutius durant. Ad haec quatuor cum sint, eorum singula regijs stellis ornata sunt, quod caeterorum signorum contingit nulli. Itaque propter regiam hanc digni tatem, quia regis est ius dicere, ac praeesse rationibus publicis, & propter soliditatem suam, tribunal, id est praefecturam in conferendis artibus decernun tur. Quia uero Mercurius rationi praeest atque orationi, praefectura ipsa fue tura decernitur ijs in actionibus, quae ratione administrantur & oratione, ut est iurisditio in populis, quae tum ratione constat, tum oratione: ut quaestura, quae pecuniarum tum exigendarum, tum distribuendarum curam gerit, habetque numerorum ac computationis rationem, ut custodia publici aerarij, aut regiae supellectilis, haec enim omnia computatione gubernantur ac ratione, necnon scripto, nam & ea scripto constant, quo & continentur & cauentur, siquidem iura scripto sanciunt: ad haec pecuniarum administratio, omnis denique computatio, numerorum quoque ac literarum inuentio à Poëtis ad Mercurium refertur, omnis item disciplina, omnisque institutio. Forsan etiam signa haec solida institutionem puerorum edocendorum decernent, aut magni alicuius principis, aut principis ipsius liberorum. Nam & Gemini puerile signum, & item Virgo puellare docere satis possunt instituendorum liberorum prouinciam Mercurio esse decretam. Quam ob rem merito signi cuiusque natura consideranda est mathematico in omni ar tium distributione facienda. Quod si aequinoctiale signum fuerit, in quo Mer curius artium dator praesidebit (quia signa ipsa aequinoctialia temporum aequa litatem tanquam in Libra suspendunt aliqua) decernet natum illum ea mu nera, easque actiones autore Mercurio exercitaturum, quae ponderum ac men surarum ius habeant. Vbi uero τροπικὸν fuerit signum, quando τροπικὰ ipsa commutationem in se temporum habent, artes quoque decernet Mercurio, rationis ac computationis magistro, quae in commutandis, ac peregre comportandis rebus mercibusque uersabuntur, quaeque artes constant permu tatione, emptione, uenditione, atque commercijs. Quae autem duplicia sunt, quaeque alio nomine dicuntur communia, ac pleraque hominum sunt nominibus praedita, primum indicant natos futuros ingeniosos & agiles ad ea quae ingenio potißi mum exercentur, deinde propter ipsam ingenij agilitatem exercitaturos ingenium ijs in rebus quae sunt ingenij ipsius propriae.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 229","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/229"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 231","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/231"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}