{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 231","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 231","ref":"231","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/231","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/231.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Quodque omnes à na tura ipsa & scire, & nosse cupimus, eodem duce Mercurio disciplinarum ma gistro operam impendent nati, aut ad ea studia quae sunt medicina, cuius cognitio est rerum naturae, & in curandis aegritudinibus eius uersatur actio: aut ad studia cognoscendi iuris, ciuiliumque constitutionum, quarum cognitio nis atque peritiae actio uersatur omnis in iure dicundo, causisque definiendis: aut in studijs epistolarum, quae actiones humanas per literas his atque illis si gnificant, ac tum consilia publica, tum secretas principum cogitationes notant, quod munus est scribarum, & illorum qui hodie parum uetustis nomi nibus partim Cancellarij, partim Secretarij dicuntur: aut ad studia haec coe li & stellarum, cuius disciplinae actiones uersantur in praedicendis futuris, ac stellarum ipsarum decretis pronunciandis: aut ad ea forsitan studia, quae cognitionem afferunt haruspicinae, auguralis, aut somniorum conijciendorum. Cuius cognitionis proprium efficium est, uoces ac uolatus auium, & quae in somnis uisa sunt interpretari atque conijcere, eaque consulentibus respondere. Quod autem Mars ac Mercurius accusatores, chirurgos, medicos statuant in actionibus definiendis, ubi ambo simul ad has statuendas con uenere, quod Mars Venusque myropolas, tonsores, ueneficos, quod Mercurius ac Venus Poëtas, musicos, cantores, tunc aperiemus, cum de ipsarum erraticarum coniunctionibus ac configurationibus disseremus. Etenim ex ijs quae stellarum copulatio aspectusque decernunt, iudicari etiam poterit quid societas quoque decernendarum artium, actionumque portendat. De collatione signorum in dandis magisterijs.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 230","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/230"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 231-2","label":"Caput VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/231-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/231-2"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}