{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 239","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 239","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/239.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":384,"text":"Minuentur etiam morbi, sanabunturque aegritudines, ubi aspectus beneficarum stellarum opportuno è loco opem attulerit. Contrà mala ipsa miserum in modum cumulabuntur, ubi malefica hostilisque irradiatio Saturnum percusserit. Ea deinde quae ad mores atque animum pertinent, ita quidem à Saturno suppeditabuntur, ut à natura stellae humorisque minime recessura sint. Cum enim Saturgo seniles mores insint, multaque ipse tarditate atque circumspectione sit praeditus, nati commotiones, animique eius applicationes ac studia naturam hanc sequentur. Quamobrem natus ipse futurus est probus, grauis, cunctabundus, abstinens, parcus, prudens, graui consilio, bona fide, recto iudicio, multa ua riaque cognitione, gaudebit solitudine, sibique suaeque rei tantum uacabit, sua consilia suasque actiones libenter celabit: nam & taciturnus erit, & sua secreta ut lateant alios studebit: iram continebit in pectore, ac uindictae tempus expectabit, simulare ac dißimulare aptus, solicitabitur uarijs atque assiduis curis, mentemque ubique cogitationibus occupabit, quocirca & tristis erit, & à risu laetitiaque alienus, difficilis, morosus, auidus, potui quàm cibo indulgentior, cuius denique uita laboriosior semper erit, grauibusque erumnis affecta. Nec uero Aristoteles atrae huic bili frustra tantum attribuit, siquidem pro temperatura frigidi, aut calidi, ac perinde ut in hanc quàm in illam qualitatem uehementius propendet, mores quoque ingenerat: ubi enim frigidior est, animum formidine multa concutit, calefactior uero securitate ac robore munit: atque ut humor hic naturaliter tristitiam gignit, sic aliquando pro temperatura atque admixtione, musicae atque cantilenarum studium ingenerat. Cum enim uita nostra calido ita consistat, ut frigido temperetur, atque inde uita conseruetur, bilis haec atra per corpus ipsum diffu sa ita se tum frigori, tum calori insinuat, nunc plus nunc minus, ut pro mixtura frigidi, aut calidi, alteriusque aut utriusque illorum temperatura ad uarios mores applicationesque diuertat. Harum autem temperationum ac mi xturarum princeps causa Saturnus est, perinde nanque humorem suum & miscet & temperat, atque ab erraticis ipsis conspectus est, itemque uti à signo in quo fertur, & ab eius ac finium dominis afficitur. Si enim Luna crescens ad Saturnum fertur, quo tempore geniturae illum praeficit, natum effi ciet honoris cupidum, animumque eius eriget atque efferet, elatumque inflabit adeò, ut superbus admodum insolensque euadat. Luna enim crescens (ut diximus) ac praesertim ubi ad plenitudinem accedit, non solum abundat humido, quo Saturni humectare ariditatem queat, uerum quia tepefit iam à Sole multum irradiata, frigescentis illius uires magnopere refocillat. Atqui, ut ante à nobis dictum est, bilis atrae uis ubi concaluit, flatum multum excitat, spiritusque uehementiores facit.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 238-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/238-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/238-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 240","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/240"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}