{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 244-2","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 244-2","ref":"244-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/244-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/244-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/244-2.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":190,"text":"Cap. V. I uocis humanae, de qua oratio nostra prodit, uarietatem considerabimus, quantaque hominis cuiusque in uocali sono differentia insit, cum per uocem non minus quàm per faciem alium ab alio internoscamus, mirari profecto desinemus, tantam etiam humorum mixturis, atque ex eo humanis moribus, affectionibusque diuersitatem inesse: quae si moribus ipsis inest, ut etiam humoribus insit necesse est. Sunt autem humores ipsi uariabiles, atque inuicem conuertibiles, perinde ut elementa: conuersiones autem non sine augmento alterius partis, alteriusque detrimento contingunt. Augmenta quoque ac diminutiones sua pro quantitate ita uariant, dum uel additur quippiam, uel demitur, ut omnino difficillima sit differentiae uarietatisque huius cognitio, eamque ob causam mixturarum è quibus uarietas haec prouenit, quaedam penè efficitur, perinde ut quidem est infinitudo. Quod si fructuum, qui ex arboribus proueniunt, diuer sitas tanta est, in saporibus, propter terreni succi diuersitatem, Solisque con coctionem, quid mirum & hanc & maiorem quoque diuersitatem à coelo, quaeque à coelo agitantur stellis, eorum quae coelesti à motu generantur, fieri? Quoniam autem de humoribus, qui à Saturno, Ioue, Marte excitantur, deque illorum mixturis, quantum hac in parte satis uisum est, diximus, de Venere iam dicamus, ubi geniturae alicuius domina effecta fuerit.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 244","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/244"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 245","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/245"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}