{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 248","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 248","ref":"248","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/248","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/248.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Sol autem (nomen enim inde accepit, quod die stellarum omgium solus, id est unus appareat) robur, elationemque eam nati animo infigit, atque indit, ut propria uirtute honores, censumque sibi comparet, proprijsque uiribus ad omnia peragenda nitatur. Si qua uero uitia ex hac Solis societate corpori obuentura sunt, ea in oculis potißimum accident. Lux enim à Sole manat, quae oculis ipsis est ingenita. Pericula uero ab igne proficiscentur, at ualetudines de nimio calore, per uenas ac corpus dif fuso. Luna quoque ut socia, particepsque patrocinij iam suscepti partis etiam suas aduersus natum illum minime deseret: ac tametsi in disponendo corpo re signi quoque naturam sequitur, tamen corporis statum longiusculum fa ciet, propter insitam humiditatem, humidis enim in locis, quàm in siccis arbores proceriores proueniunt: quinetiam corpus ipsum pulchritudine membrorum, candoreque honestabit, illudque ita afficiet, ut cibo non nisi mul to, potu uero permodico contentum sit. Si qua item uitia in nati corpore ex hac communicatione prouentura sunt, ea in oculis similiter prouenient, siquidem nocturnae lucis subministra est Luna. Corpus autem ipsum in parte eius aliqua aut noxijs inficiet maculis, aut scabie, forsitan etiam lepra to tum occupabit, aut noxiorum humorum defluxione, omni è parte infirmum illud ac tremulum reddet, aut membrum aliquod debilitabit, aut peste demum conficiet. Erit autem natus ipse honoratus, splendidus, compositus, quique agendis in rebus multo ordine, multaque ubique mensura utatur. Matri autem maxime indulgebit, suumque quacunque poterit ratione illi prae stabit officium. Luna enim in generatione uicem genitricis obtinet. Fortu na uero nati uaria futura est, atque inconstans. Quid enim Lunae motu uariantius? Itaque natus ipse nunc diuitijs abundabit, nunc rursus laborabit inopia, ut actiones, resque eius nunquam eodem sint in statu permansurae. De quadam generali praeceptione.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 247-2","label":"Caput VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/247-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/247-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 248-2","label":"Caput VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/248-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/248-2"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}