{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 254","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 254","ref":"254","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/254","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/254.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":390,"text":"Qualitates autem hae & Lunae & stellis omnibus agendo quidem insunt, neutique autem patiendo, quippe quae afficiant, non autem afficiantur. Quocirca aetatum eadem, alternandarumque qualitatum ratio in erraticis etiam stellis tenenda est: siquidem ex quo à Solis coniunctione, atque, ut proprie magis loquar, fotura digressae ap parere iam incipiunt, quod mane quidem contingit ante Solis exortum, un de matutinae à nostris, in αι à Graecis dicuntur: quo tempore tanquam pubescentes in elementis ipsis, compositisque exijs corporibus humidum uehe mentius exuscitant, atque ad incalescendum inuitant, donec consistere iam incipiant, primamque in stationem applicent, unde stationariae à nostris, à Grae cis σηρίζοντες uocatae. Toto autem hoc stationis primae tempore & calefa ciunt, & sensim calefaciendo ariditatem inducunt. At ubi secundam in statio nem perlatae fuerint, tanquam autumnalis qualitatis studiosae & uehementer exiccant, & paulatim etiam frigus euocant. Postquam autem tum occidentales effectae sunt tum etiam uespertinae, quas occiduas sunt qui uocent, & Graecedu νοντες dicuntur, ac dyticae, tanquam inducere senectutem rebus his studeant, frigus multum ac cum ipso frigore pedetentim humidum arcessunt: inde ad Solem reuersae, & quasi ab illo renouatae, genitalique eius calore fotae, suum in gyrum, orbemque solitum reuertuntur. Zodiacus quoque circulus per quem erraticae discursant, in quatuor etiam quadrantes, hoc est aetates quasdam di uisus est. Ipsae autem aetates à Solis decursu, qui & dierum, et anni, & tem porum autor est, rationem ac legem accipiunt. Primus enim quadrans, id est prima ac puerilis annorum aetas uer constituit, secundus aestatem, tertius au tumnum, quartus hyemen: quarum quidem aetatum singulae suas etiam qualitates quo iam diximus ordine, ac lege sortiuntur. Verum de orbe ipso signifero, quae officina quasi quaedam generationis est, per quem medium Sol incedit, rebus his inferioribus prospiciens, & item Luna, atque erraticae simul quinque, aliquanto uberius distinctiusque disserendum uidetur, quo ratio ipsa commixtionum ad generationem tanquam diuersis è fontibus profluentium manifestior appareat, magisque explicata. Quanta uero commixtio num ipsarum uis sit, quae etiam diuersitas, exemplo cum literarum, dictionumque, tum orationis ipsius appositissime declarabitur. E connexione nan que, mixturisque literarum constituuntur syllabae, è syllabis dictiones, è qui bus post oratio ipsa construitur. Ex literis igitur A. ac B. cogitur Ab, syllaba, suam sibi statim significationem apud Latinos adepta. Ex E, item & O, uocalibus literis (nam aliae uocales, aliae consonantes sunt literae, aliae item mutae, aut semiuocales) conflatur uerbum Eo, quae dictio suam quoque significationem constitutione ex hac nanciscitur. Duas has dictiones unum in corpus si redigas, constitues uerbum Abeo.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 253-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/253-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/253-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 255","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/255"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}