{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 259.1-4","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 259.1-4","ref":"259.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/259.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/259.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/259.1.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Vniuersim autem, licet cutis ipsius terrena natura sit, in his tamen pinguior inest, in illis uero liquidior, magisque aquosa, è qua tum pili, tum capilli cum oriantur (neque enim gignuntur e carne) ex eo efficitur, ut quod in crassa terreni plus inest, ex illa crassi, è spissa uero propter tenuitatem etiam meatuum tenues enascantur. At ex aquosa cute & liquida, in qua scilicet uapor eliquescens abunde cogitur, haud facile, quando uapor ipse facile quoque siccescit, capilli promittuntur, cum è pingui contrà (pinguia enim difficulter exiccan tur) in longum abeant. In uniuersum igitur cerebrum humido ab insito capillum alit, proque illius tum copia, tum temperatione capillus ipse afficitur, qui siue niger, siue flauus, siue rufulus (siquidem ut caeterae corporis partes consenet) canescit tandem, aut propter nimium rerum Veneris usum refrigescente nimio plus cerebro, aut ob ingrauescentem iam aetatem annis siue refrigescentibus, siue arefacientibus cutem, ut quidam arbitrati sunt. Siquidem & ossa albescunt exucto humore, & lapides excocti albentem in calcem soluuntur, cera quoque Solis admota feruori candescit defecatis ab illo humoribus. An non etiam terra aestiuis exiccata solibus albicat? id quod & puluis apertissime monstrat. Aristoteles tamen ab ariditate non canum fieri, sed durum potius ac rigidum pilum existimat. Itaque canities ob imbecillitatem prouenit, cuius rei maximum indicium est, quod pili qui in cicatrici bus iumentorum renascuntur, propter renatae cutis imbecillitatem incane scunt. Gigni autem canitiem Aristoteles tradit ab excremento putrescente, quod calor aut propter aegritudinem, quae senectus quaedam est, aut propter se nectutem ipsam, quae naturalis est aegritudo, parum illud concoquat, ex eoque fieri ut capillus quoque aegrotet aegrotante cute: reliquo nanque corpore labo rante è morbo, cutem quoque laborare par est. Cruditatem itaque excrementi, eiusdemque permulti, putrescendi illius causam esse, putredinem autem inca nescendi pili.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 258","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/258"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 259.5-7","label":"259.5 to 259.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/259.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/259.5"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}