{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 263-2","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 263-2","ref":"263-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/263-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/263-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/263-2.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Cap. V. Voniam autem Aristoteles longe aliter de his sentit, existimans uidendi sensum ad aquam, ut audiendi ad aërem referendum, parumque omnino probat quae ab Empedocle de igne sunt tradita, non ab re fortasse fuerit, altius quaedam repetisse, ne aliquid in controuerso relinquatur. Oculorum ductus ad cerebrum perti nent, de quo purißima humoris pars secreta per meatus illos defluit, qui ab ipsis ad membranam, qua cerebrum integitur, deferuntur. Perinde nanque ut per aërem auditus, sic uisus existit per aquam, quippe cum perlucida ipsa sit, maximeque idonea emittendis radijs. Itaque de manatu cerebri, quod maxime humidum ac frigidum est, oculus ipse & initio constitutus est, et ab eodem post fouetur. Calor autem eorum tum niger, tum caesius, plus minusue exi stit ab humore pupulari. Quatenus enim humor ipse è cerebro diffusus ad pupulam fuerit, talis ipse oculorum color redditur. Nigros igitur oculos eos tradit Aristoteles, in quibus multum humoris infideat: huius namque maior ubi fuerit copia, traiectiones ipsas uidendi non facile admittit: id enim nigrum esse quod non transluceat: caesios uero, in quibus parum omnino humoris insit, cuius inopia traiectiones eas perfacile quidem suscipiat. Atque ob hanc rationem die quidem caesios, noctu autem nigros minus acute cernere, quod caesij ob exiguam humoris uim afficiantur à diurna luce immoderatius, itemque ab rebus illis quae obuiae sunt uisui: contrà nigros ob humoris affluentiam minus affici, quando nocturna lux est etiam exilior, & humor ipse noctis tempore minus facile excitatur. Vtcunque autem, necesse est caligare oculos in ma ximo ac splendentißimo fulgore. Vtitur autem marinae aquae similitudine, quod in mari quidem caesium uideatur id omne, quod percommode, perque quàm sat est, transpicitur: aquilum autem quod & minùs commode, nec etiam quantum satis est, introspicitur: illud uero opacum, ad quod obtutus ipse ob profundiorem altitudinem aciem uix traijciat, quo fit, ut tum coeruleum, tum nigrum id appareat. Inter haec autem ipsa maris spatia, tractusque cernendi longiores magis minusue, coloribus ipsis siue caesio, siue nigro, aut demi, aut accedere quippiam, ut reipsa constat, arbitratur.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 263","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/263"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 264","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/264"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}