{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 264-2","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 264-2","ref":"264-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/264-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/264-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/264-2.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Cap. VI. Ed iam redeat unde digressa est oratio: ut igitur ea quae ad cognoscendam corporis constitutionem spectant, planè con sequamur, haec quidem diligenter consideranda sunt, primumque horoscopus, atque, ut Ptolemaeus ait, orientalis horizon uidendus est, quaeque sit eius natura, deinde siqua ex erraticis collocata in eo fuerit, eadem quoque ratione horoscopantis signi dominus, hic enim ipse, ac signi in quo Luna fertur, dominus, primas ferè in hac consideratione partis ferunt: deinceps siqua è fixis stellis oritur cum horoscopo: praeci pue autem uidenda est Luna, signum item ac locus in quo constituta fuerit, signique ipsius dominus qui sit & qualis, & à quibus ipsa stellis conspicitur, quantaque uis eius sit, quando corporibus, ut toties dictum est, praesidet. Lo corum quoque ipsorum in quibus erratica consistunt, uires, potestatesque metiendae. Hac enim obseruatione & uia, cognitis signi ac loci cuiusque proprietatibus, stellarumque naturalibus effectionibus, eas miscendo, ac tempe rando, qualis etiam concretio futura sit, facile colligetur. Haec enim duo in hac cognitione potißimum quaerenda sunt. Nam figuratio staturam, mem brorumque inter se conuenientiam indicabit, concretio mixturam humorum, è quibus corpus constituitur, hoc est quis ex humoribus in ipso corpore iuris sibi plus uendicet, natus ne ipse futurus sit biliosus, an pituitosus, an sanguine redundans, utraque autem simul colorem.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 264","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/264"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 265","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/265"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}