{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 268-2","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 268-2","ref":"268-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/268-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/268-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/268-2.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Cap. X. E Venere autem, ubi dominatum & ipsa quidem orientalis adepta fuerit, non alia tradentur à nobis, quàm quae de Ioue tradita sunt in disponendo corpore, atque in concretione tempe randa. Illud tantum admonebimus, quod non multò ante demon stratu etia est, formae dignitatem à loue, uenustatem à Venere nascentibus tri bui. Quam ob rem tametsi Venus in uniuersa formae corporisque constitutione Iouis est imitatrix, similiumque effectrix, uenustate tamen sua omnia condit, et à dignitate illa, quae Iouis munus est, ad muliebrem gratiam, quod munus suum est, illecebrosiuscule traducit: nam & colorem, & faciem omnem quadam quasi mollitie sic conspergit, ut blandiri iam uideantur. Oculis laetitiam inspirat, et (ut Poëta inquit) laetos honores afflat: siquidem poeti erunt, &, ut Catullus inquit, ebrioli atque illecebrosi adeò, ut ad amandum alliciant, ac uoluptatis delitiarumque admoneant. Denique id praestabit, ut ex omni parte gestus, singulique etiam motus addeceant, quae omnia ab eximia quadam sanguinis hu morumque temperatione defluunt, partiumque inter se concinnitate. De Mercurio circa corporaturam. Cap. XI. Ercurius & ipse dominus, atque orientalis concretionem sic mo deratur corporis, ut ea ad siccitatem sit declinatura, quando eius stella retorrida est: à statu tamen orientali et plusculum caloris & humidi non exiguum sibi mutuatur, quae re staturam facit moderatam, corpus bene compactum, & quadratum, ut dicunt. Neque enim tec mere palestrae inuentor Mercurius dictus est ab antiquis. De siccitate autem qui terrenus humor est, musculi, membraque soliditatem ac robur assumunt. Oculos paruos efficit: siquidem, ut de Marte iam diximus, & humidum natiuum, & cerebrum haud multum erit in nati illius temperatura.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 268","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/268"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 269","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/269"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}