{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 279","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 279","ref":"279","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/279","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/279.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Etenim Venus geniturae cuiuspiam tempore septimo in loco ac tro picis in signis, aut squamosis constituta, si à Marte de quadrangulo, oppositoue loco percussa fuerit, aut uterque simul coniungentur, natum illum impurißimae libidinis sorde foedabit: quibus ubi Saturnus aspectu, praesentiaue coniunctus fuerit, muliebrisque genitura ipsa fuerit, eam mulierem Ve nus in genus suum inflammabit, cogetque crissari, atque abuti puellis, quod de Sappho poëtria traditum est. Eadem Venus sexto in loco posita, si muliebris genitura fuerit, ob solam loci ipsius malignitatem, portendit mulierem illam de partu saepißime loboraturam, enixuramque magno cum uitae suae pe riculo, aut foetum immaturum edituram, aut etiam lacerum illum, ac mem bratim à medicis discerpendum. Quod de Veneris infectione, idem illud etiam de Ioue dicimus: Siquidem hoc eodem in loco constitutus Iupiter ma la etiam plurima decernit. Vix enim fiet, quin exponatur is qui in lucem ueniens Iouem sexto in loco collocatum habuerit, fueritque Iupiter ipse ho roscopantis, aut culminantis signi dominus, genituraque nocturna. Quod periculum eo erit ineuitabilius, si aut Saturnus, aut Sol, aut Mars Ioui è fron te aduersabuntur, aut deficiens ei Luna quadrangulabitur. Neque enim temere loco huic ab antiquis disciplinae huius scriptoribus, malae fortunae co gnomentum est inditum, quando nulla non erratica ex eo loco ad malefaciendum compellitur. Quid plura? Venus ipsa quae uxores tribuit, quaeque tantopere genitalis, ac foecunda est, in quorum genituris locum hunc tenuerit: si mas fuerit, uxorem illi & serius decernit, & aut uiduam, aut ualetu: dinariam, aut male institutam, aut uiro ipsi male audientem dabit: sin mulier, magnas illi difficultates, magna etiam minitatur è partu pericula, nunc enim abortus faciet, nunc foetum edet aut acerbum, aut lacerum, praeterquàm si medio è coelo aspectus aliquis benignus arriserit. Sed iam ad uitia, ualetudinesque ueniamus, quae nobis tribus his à locis potißimum innuuntur, ac praesertim à sexto, ac septimo. De uitijs, seu aegritudinibus, & primo de oculis.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 278","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/278"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 279-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/279-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/279-2"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}