{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 28","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/28.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Nam si in triangularibus idem genus conuenientiam facit, atque consensum gignit: quo nam modo in oppositis dissensionem atque inimicitias excitabit? Signa quoque triangularia conueniunt secum ob easdem elementares qualitates. Arie tina enim triangularitas ignea est, Taurina terrena, aëria quae nomen habet à Geminis, aquea quae à Cancro. At in quadrangularibus signis hoc ipsum non est perpetuum, ut sibi omnino aduersentur ab utraque qualitate. Cancer enim & Libra in humido conueniunt, tametsi Aries atque Cancer utraque qualitate differunt, Taurus quoque & Leo in ariditate simul consen tiunt, at Gemini ac Virgo prorsus dissentiunt. Signa quoque opposita eandem seruant regulam, ut nequaquam se contrarijs omnino qualitatibus impugnent. Aries enim ac Libra consentiunt in calore, Taurus & Scorpius in frigore. Idem in sexangularibus contingit. Aries enim ac Gemini inuicem cali do conciliantur, differunt humido & sicco. Taurus & Cancer consentiunt in frigido, dissentiunt in humido. Quocirca aspectus ipsi non ab elementarium qualitatum similitudine, aut dißimilitudine, aut ab eiusdem generis societate, oppositionemue beneuoli aut maleuoli dicendi mihi uidentur, sed à si tu potius, atque à radiorum uel concursu socio, uel occursatione aduersa. Can cer enim ac Leo, Capricornus & Aquarius, Pisces & Aries, Virgo & Li bra ratione ea sese hostilem insectarentur in modum, aduersantibus qualitati bus: non insectantur autem, quia situs quadrangulus, seu oppositus, radiorumque hostilitas minime id patitur. Non inficiamur tamen qualitatum simi litudinem aut dißimilitudinem, ad augendas tum familiaritates, tum odia multum etiam conferre. De signis auersis & disiunctis.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 27-2","label":"Caput XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/27-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/27-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 28-2","label":"Cap. XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/28-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/28-2"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}